|
III. Examen ordinaria
forma peragendum
Art.
8. Examen ordinarium adhibetur, cum scriptum aliquos errores doctrinales graves
continere videtur, quorum agnitio attentam discernendi aciem requirit; eius
tamen influxus negativus inter fideles urgere peculiari modo
non videtur. Ipsum duas phases complectitur: phasem internam,
quae investigatione praevia constituitur in Congregationis sede peragenda, et
phasem externam, quae contestationem et colloquium praevidet cum Auctore.
Art. 9. Congressus duos aut plures peritos designat, qui scripta de quibus
agitur examinent, suam sententiam expriment et decernant, num textus sit cum
doctrina Ecclesia conformis.
Art. 10. Idem Congressus «Relatorem pro Auctore»
nominat, qui in spiritu veritatis positivos doctrinae adspectus et merita Auctoris indicet, cooperetur ad sensum genuinum
opinionis interpretandum in contextu theologico generali, et de influxu
opinionum Auctoris iudicium proferat. Quam ad
rem, ipse ius habet inspiciendi omnia acta, quae ad quaestionem pertineant.
Art.
11. Relatio Officii, in qua continentur
omnes notitiae etiam praecedentes utiles ad casum
examinandum, peritorum sententiae et praesentatio «Relatoris pro Auctore»
Consultorum Consilio distribuitur.
Art.
12. Ad
Consultorum Consilium invitari possunt,
praeter Consultores, «Relatorem pro Auctore» et Ordinarium ipsum, qui tamen
substitui nequit et secreto devincitur, etiam periti
qui sententias paraverunt. Discussio initium capit ab expositione «Relatoris pro Auctore», qui summam quaestionis praesentat. Post eum, Ordinarius Auctoris, periti et unusquisque Consultor,
voce at scripto, suam sententiam proferunt de iis quae in textu examinato continentur.
Deinde «Relator pro Auctore» et periti respondere
poterunt animadversionibus, quae forte fiant, et res ipsas clarius explanare.
Art. 13. Peracta disceptatione, soli
Consultores in aula permanent pro generali suffragatione de examinis exitu, ut
decernent utrum in textu errores deprehendantur, an periculosae opiniones, eas
certo demonstrando, prae oculis habitis variis categoriis veritatis, quas
continet «Professio fidei».
Art. 14. Tota positio una cum
disputationum perscriptione, Consultorum votis et suffragatione generali,
examini Sessionis Ordinariae subicitur, cuius est decernere, utrum ad
contestationem procedendum sit, an vero, si affirmative, quaenam sint capita
consideranda.
Art. 15. Decisiones
Sessionis Ordinariae considerationi Summi Pontificis submittuntur.
Art. 16. Si in phase praecedenti
statutum est ut ad contestationem procederetur, huius rei certior reddendus est
Ordinarius Auctoris aut Ordinarii, quorum interest, nec non competentia
Dicasteria Sanctae Sedis.
Art. 17. Index propositionum
erronearum aut pericolosarum, quae contestandae sunt, una cum argumentis
rationibus confirmatis et documentis pro defensione necessariis, reticito
nomine, per Ordinarium transmittitur Auctori eiusque Consiliario, quem ipse
Auctor indicare iure potest, ut sibi assistat, approbante eodem Ordinario. Auctor
intra tres menses utiles responsionem scripto exhibere debet. Opportunum est,
ut Ordinarius, simul cum responsione Auctoris scripta, suam sententiam ad
Congregationem perferendam curet.
Art. 18. Praevidetur etiam
facultatem dari posse colloquendi inter Auctorem, ab eius Consiliario adiutum
qui partem activam habeat in dialogo, et quosdam delegatos Congregationis. Quo in casu, delegati Congregationis, a Congressu
nominati, perscriptionem colloquii redigere debent eamque una cum Auctore
eiusque Consiliario subsignare.
Art.
19. Si Auctor
responsionem scriptam non miserit, quae semper requiritur, Sessio Ordinaria
consilia opportuna init.
Art. 20. Congressus responsionem
Auctoris scriptam examinat, atque etiam colloquii perscriptionem, quod forte
habitum sit. Si ex ipsis doctrinae capita vere nova appareant, quae subtilius
perscrutari oporteat, decernit utrum quaestio Consultorum Consilio iterum
praesentanda sit; quod quidem Consilium ampliari etiam potest aliorum peritorum
insertione, Consiliario auctoris non excepto ad normam art. 17 nominato. Quod nisi evenerit, responsio scripta et colloquii
perscriptio iudicio Sessionis Ordinariae
subiciuntur.
Art.
21. Si Sessio Ordinaria putat modo positivo quaestionem solutam esse et responsionem sufficere,
ulterius non procedatur. Si contra acciderit, tunc congruae
cautiones capiantur etiam pro bono fidelium tutando. Praeterea Sessio decernat, utrum et qua ratione examinis exitus
pervulgetur.
Art. 22. Decisiones Sessionis
Ordinariae approbationi Summi Pontificis submittuntur, ac deinde cum Ordinario
Auctoris, cum Conferentia Episcopali et cum Dicasteriis, quorum interest,
communicantur.
|