|
IV. Examen forma urgenti
peragendum
Art.
23. Examen procedendi forma urgenti
peragitur, cum scriptum clare et certo errores contineat, simulque ex eius
divulgatione grave damnum fidelibus immineat vel iam adsit. Quo
in casu, statim Ordinarius vel Ordinarii, quorum interest, nec non competentia
Sanctae Sedis Dicasteria certiores fieri debent.
Art.
24. Congressus
Commissionem nominat, cui speciale munus committit propositiones erroneas vel
periculosas quam primum determinandi.
Art.
25. Propositiones, quae a Commissione
indicatae sunt, una cum documentis quae ad rem
pertinent, subiciuntur Sessioni Ordinariae, quae examini quaestionis
praecedentiam concedet.
Art.
26. Quae propositiones, si a Sessione Ordinaria reapse erroneae ac periculosae
iudicatae sunt, post Romani Pontificis approbationem, per Ordinarium
transmittuntur Auctori, qui ad eas corrigendas intra tres menses utiles
invitatur.
Art.
27. Si
Ordinarius, audito Auctore, necessarium esse putat, ut ab eo explicatio quoque
scripta requiratur, haec ad Congregationem transmittenda est, una cum Ordinarii
ipsius sententia. Quae explicatio postea traditur Sessioni Ordinariae, ut
opportunae decisiones capiantur.
|