| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Congregatio pro Doctrina Fidei Agendi ratio IntraText CT - Text |
|
|
|
Art. 1. Congregatio pro Doctrina Fidei munus habet doctrinam de fide ac moribus in universo catholico orbe promovendi atque tutandi. Quo in fine persequendo, ipsa servitium praebet veritati, cum ius defendat Populi Dei recipiendi nuntium Evangelii in sua genuinitate et integritate. Quapropter, ne fides ac mores detrimentum patiantur ob errores quomodocumque vulgatos, eadem officio quoque adstringitur excutiendi scripta ac sententias, quae rectae fidei contraria aut insidiosa videantur. Art. 2. Ceterum haec primaria sollicitudo pastoralis ad omnes Ecclesiae Pastores pertinet, quibus, sive singulis, sive in Conciliis particularibus vel in Conferentiis Episcopalibus adunatis, ius et officium est vigilandi, ne detrimentum afferatur rectae fidei aut moribus fidelium, qui ipsorum curae sunt commissi. Quam ad rem, ipsi uti possunt etiam Commissionibus Doctrinalibus, quae ut instrumentum consultivum institutae sunt, ut iisdem Conferentiis Episcopalibus et singulis Episcopis auxilium afferant in eorum pro doctrina fidei sollicitudine. Restat utcumque firmum principium, quod Sancta Sedes semper intervenire potest, atque de more intervenit, cum influxus cuiusdam scripti fines alicuius Conferentiae Episcopalis egreditur, aut etiam periculum fidei peculiarem induit gravitatem[1]. Quo in casu, Congregatio pro Doctrina Fidei hanc, quae sequitur, agendi rationem observat:
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |