Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro Doctrina Fidei
Agendi ratio

IntraText CT - Text

  • III.  Examen ordinaria forma peragendum
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III.  Examen ordinaria forma peragendum

Art. 8. Examen ordinarium adhibetur, cum scriptum aliquos errores doctrinales graves continere videtur, quorum agnitio attentam discernendi aciem requirit; eius tamen influxus negativus inter fideles urgere peculiari modo non videtur. Ipsum duas phases complectitur: phasem internam, quae investigatione praevia constituitur in Congregationis sede peragenda, et phasem externam, quae contestationem et colloquium praevidet cum Auctore.

Art. 9. Congressus duos aut plures peritos designat, qui scripta de quibus agitur examinent, suam sententiam expriment et decernant, num textus sit cum doctrina Ecclesia conformis.

Art. 10.  Idem Congressus «Relatorem pro Auctore» nominat, qui in spiritu veritatis positivos doctrinae adspectus et merita Auctoris indicet, cooperetur ad sensum genuinum opinionis interpretandum in contextu theologico generali, et de influxu opinionum Auctoris iudicium proferat. Quam ad rem, ipse ius habet inspiciendi omnia acta, quae ad quaestionem pertineant.

Art. 11.  Relatio Officii, in qua continentur omnes notitiae etiam praecedentes utiles ad casum examinandum, peritorum sententiae et praesentatio «Relatoris pro Auctore» Consultorum  Consilio distribuitur.

Art. 12.  Ad Consultorum Consilium  invitari possunt, praeter Consultores, «Relatorem pro Auctore» et Ordinarium ipsum, qui tamen substitui nequit et secreto devincitur, etiam periti qui sententias paraverunt. Discussio initium capit ab expositione «Relatoris pro Auctore», qui summam quaestionis praesentat. Post eum, Ordinarius Auctoris, periti et unusquisque Consultor, voce at scripto, suam sententiam proferunt de iis quae in textu examinato continentur. Deinde «Relator pro Auctore» et periti respondere poterunt animadversionibus, quae forte fiant, et res ipsas clarius explanare.

Art. 13.  Peracta disceptatione, soli Consultores in aula permanent pro generali suffragatione de examinis exitu, ut decernent utrum in textu errores deprehendantur, an periculosae opiniones, eas certo demonstrando, prae oculis habitis variis categoriis veritatis, quas continet «Professio fidei».

Art. 14.  Tota positio una cum disputationum perscriptione, Consultorum votis et suffragatione generali, examini Sessionis Ordinariae subicitur, cuius est decernere, utrum ad contestationem procedendum sit, an vero, si affirmative, quaenam sint capita consideranda.

Art. 15.  Decisiones Sessionis Ordinariae considerationi Summi Pontificis  submittuntur.

Art. 16.  Si in phase praecedenti statutum est ut ad contestationem procederetur, huius rei certior reddendus est Ordinarius Auctoris aut Ordinarii, quorum interest, nec non competentia Dicasteria Sanctae Sedis.

Art. 17.  Index propositionum erronearum aut pericolosarum, quae contestandae sunt, una cum argumentis rationibus confirmatis et documentis pro defensione necessariis, reticito nomine, per Ordinarium transmittitur Auctori eiusque Consiliario, quem ipse Auctor indicare iure potest, ut sibi assistat, approbante eodem Ordinario. Auctor intra tres menses utiles responsionem scripto exhibere debet. Opportunum est, ut Ordinarius, simul cum responsione Auctoris scripta, suam sententiam ad Congregationem perferendam curet.

Art. 18.  Praevidetur etiam facultatem dari posse colloquendi inter Auctorem, ab eius Consiliario adiutum qui partem activam habeat in dialogo, et quosdam delegatos Congregationis. Quo in casu, delegati Congregationis, a Congressu nominati, perscriptionem colloquii redigere debent eamque una cum Auctore eiusque Consiliario subsignare.

Art. 19.  Si Auctor responsionem scriptam non miserit, quae semper requiritur, Sessio Ordinaria consilia opportuna init.

Art. 20.  Congressus responsionem Auctoris scriptam examinat, atque etiam colloquii perscriptionem, quod forte habitum sit. Si ex ipsis doctrinae capita vere nova appareant, quae subtilius perscrutari oporteat, decernit utrum quaestio Consultorum Consilio iterum praesentanda sit; quod quidem Consilium ampliari etiam potest aliorum peritorum insertione, Consiliario auctoris non excepto ad normam art. 17 nominato. Quod nisi evenerit, responsio scripta et colloquii perscriptio iudicio  Sessionis Ordinariae subiciuntur.

Art. 21.  Si Sessio Ordinaria putat modo positivo quaestionem solutam esse et responsionem sufficere, ulterius non procedatur. Si contra acciderit, tunc congruae cautiones capiantur etiam pro bono fidelium tutando. Praeterea Sessio decernat, utrum et qua ratione examinis exitus pervulgetur.

Art. 22.  Decisiones Sessionis Ordinariae approbationi Summi Pontificis submittuntur, ac deinde cum Ordinario Auctoris, cum Conferentia Episcopali et cum Dicasteriis, quorum interest, communicantur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License