ART. II. De
cancellaroi aliisque notariis
et archivo episcopali.
Can. 372. par. 1. In qualibet
Curia constituatur ab Episcopo cancellarius qui sit sacerdos, cuius praecipuum
munus sit acta Curiae in archivo custodire, ordine chronologico disponere et de
eisdem indicis tabulam conficere.
par. 2. Poscente
necessitate, adiutor ei dari potest, cui nomen sit vice-cancellarii seu
vice-tabularii.
par. 3. Cancellarius est
eo ipso notarius.
Can. 373. par. 1. Episcopus
praeter cancellarium potest alios quoque notarios constituere, quorum scriptura
aut subscriptio publicam fidem facit.
par. 2. Iidem constitui
possunt aut ad quaelibet acta, aut ad acta iudicialia dumtaxat, aut ad acta
tantummodo certae causae vel negotii conficienda.
par. 3. Si clerici
desint, possunt e laicis assumi; sed notarius in criminalibus clericorum causis
debet esse sacerdos.
par. 4. Cancellarius
aliique notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores.
par. 5. Omnes possunt
removeri aut suspendi ab eo qui illos constituit aut ab eius successore aut
Superiore, non autem a Vicario Capitulari, nisi de consensu Capituli.
Can. 374. par. 1. Officium
notariorum est:
1.o Conscribere
acta seu instrumenta circa dispositiones, obligationes, citationes et
intimationes iudiciales, decreta, sententias aliave circa quae eorum opera
requiritur;
2.o In
scriptis fideliter redigere quae geruntur eaque cum significatione loci, diei,
mensis et anni subsignare;
3.o Acta vel
instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis servandis, exhibere et eorum
exemplaria cum autographo conformia declarare.
par. 2. Conscribere acta
nequit notarius nisi in territorio illius Episcopi a quo est electus aut pro
negotio ad quod est legitime constitutus.
Can. 375. par. 1. Episcopi in
loco tuto ac commodo archivum seu tabularium dioecesanum erigant, in quo
instrumenta et scripturae, quae negotia dioecesana tum spiritualia tum
temporalia spectant, apte dispositae et diligenter clausae custodiantur.
par. 2. Omni diligentia
ac sollicitudine conficiatur inventarium seu catalogus documentorum quae in
archivo continentur cum brevi singularum scripturarum synopsi.
Can. 376. par. 1. Quotannis,
primo bimestri, inventario seu catalogo illae scripturae adiungantur, quae anno
praecedenti confectae vel alias neglectae fuerunt.
par. 2. Ordinarii sedulo
inquirant chartas et scripturas forte alio distractas atque dispersas; et
quaelibet necessaria remedia adhibeant ut eaedem seripturae archivo
restituantur.
Can. 377. par. 1. Archivum
clausum sit oportet et nemini illud ingredi liceat sine Episcopi aut Vicarii
Generalis et cancellarii licentia.
par. 2. Unus
cancellarius illius clavem habeat.
Can. 378. par. l. Ex archivo non
licet efferre scripturas sine Episcopi vel Vicarii Generalis consensu eaedemque
post triduum in suum locum referantur. Ordinario autem reservatur facultas
prorogandi hoc tempus, quae tamen prorogatio nonnisi moderate concedatur.
par. 2. Qui aliquam
scripturam ex archivo effert, syngrapham sua manu signatam, hoc ipsum
significantem, cancellario relinquat.
Can. 379. par. l. Habeant
praeterea Episcopi aliud archivum secretum vel saltem in communi archivo
armarium seu scrinium omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri
nequeat. In eo scripturae secreto servandae cautissime custodiantur; sed
singulis annis quamprimum comburantur documenta causarum criminalium in materia
morum, quarum rei vita cesserint vel quae a decennio sententia condemnatoria
absolutae sunt, retento facti brevi summario cum textu sententiae definitivae.
par. 2. Etiam huius
secreti archivi vel armarii inventarium seu catalogus conficiatur ad normam
can. 375, par. 2.
par. 3. Hoc archivum vel
armarium duabus clavibus inter se diversis aperiatur, quarum altera apud
Episcopum vel Administratorem Apostolicum, altera apud Vicarium Generalem vel,
eo deficiente, Curiae cancellarium asservetur.
par. 4. Episcopus vel
Administrator Apostolicus, repetita altera clave, ipse solus, nemine adstante,
archivum vel armarium secretum, ubi opus fuerit, aperire et inspicere potest,
quod deinde utraque claveiterum claudatur.
Can. 380. Statim a capta
possessione, Episcopus sacerdotem designet, qui, sede vacante aut impedita,
clavem secreti tabularii seu armarii quae apud Episcopum erat, assumat.
Can. 381. par. 1. Nisi
Administrator Apostolicus dioecesi datus fuerit:
1.o Sede
impedita ad normam can. 429, par. 1, sacerdos ab Episcopo designatus, si quidem
regimen dioecesis sit penes virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum, clavem
eidem remittat; si penes Vicarium Generalem, eam ipse retineat;
2.o Sede vero
vacante aut impedita ad normam cit. can. 429, par. 3, idem sacerdos clavem
remittat Vicario Capitulari statim post eius designationem; Vicarius vero
Generalis vel cancellarius aliam clavem a se retentam remittere eodem tempore
debet primae Capituli dignitati vel consultori dioecesano munere antiquiori.
par. 2. Antequam claves
iis, quibus tradi debent ad normam par. 1, remissae fuerint, Vicarius Generalis
vel cancellarius et sacerdos, ut supra, ab Episcopo designatus, tabularium vel
armarium sigillis Curiae ob-signent.
Can. 382. par. 1. Tabularium vel
armarium nunquam aperiatur nec sigilla ab eo removeantur, nisi urgente
necessitate et ab ipso Vicario Capitulari coram duobus canonicis vel
dioecesanis consultoribus, qui evigilent ne qua scriptura e tabulario
auferatur; solus autem Vicarius Capitularis documenta in tabulario asservata
potest, iisdem canonicis vel consultoribus adstantibus, inspicere, nunquam tamen
auferre. Archivum autem, post
inspectionem, iterum sigillis obsignetur.
par. 2. Advenienti novo
Episcopo, si sigilla remota fuerint et tabularium aut armarium apertum,
Vicarius Capitularis rationem reddat urgentis necessitatis, qua ad hoc motus
fuerit.
Can. 383. par. 1. Curent
Episcopi ut archivorum quoque ecclesiarum cathedralium, collegiatarum,
paroecialium, nec non confraternitatum et piorum locorum inventaria seu
catalogi conficiantur duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo,
alterum in archivo episcopali servetur, firmo praescripto can. 470, par. 3,
1522, nn. 2, 3, 1523, n. 6.
par. 2. Documenta
originalia ex praedictis archivis ne efferantur, nisi ad normam can. 378.
Can. 384. par. 1. Documenta quae
in paroeciarum et Curiarum archivis sub secreto servanda non sunt, fit cuilibet
cuius intersit inspiciendi potestas; itemque postulandi ut sua impensa sibi
legitimum eorum exemplar exscribatur et tradatur.
par. 2. Cancellarii
autem Curiarum, parochi, aliique archivorum custodes in communicandis
documentis et eorum exemplaribus describendis tradendisque regulas servent a
legitima auctoritate ecclesiastica datas, et in casibus dubiis loci Ordinarium
consulant.
|