CAPUT V.
De Capitulis
canonicorum.
Can. 391. par. 1. Capitulum
canonicorum sive cathedrale sive collegiale seu collegiatum est clericorum collegium
ideo institutum ut sollemniorem cultum Deo in ecclesia exhibeat et, si agatur
de Capitulo cathedrali, ut Episcopum, ad normam sacrorum canonum, tanquam
eiusdem senatus et consilium, adiuvet, ac, sede vacante, eius vices suppleat in
dioecesis regimine.
par. 2. Capitulum
collegiale appellatur insigne aut perinsigne, si hoc titulo ex apostolico
privilegio vel ab immemorabili gaudeat.
Can. 392. Capitulorum tum
cathedralium tum collegialium institutio seu erectio, innovatio ac suppressio
Sedi Apostolicae reservatur.
Can. 393. par. 1. In qualibet
ecclesia capitulari sint dignitates et canonici inter quos varia officia
distribuantur; possunt esse etiam alia minora beneficia in uno vel pluribus
gradibus.
par. 2. Capitulum
constat dignitatibus et canonicis, nisi, ad dignitates quod attinet, aliud ex
capitularibus constitutionibus eruatur; non autem inferioribus beneficiariis
seu mansionariis, qui canonicis auxilium praestant.
par. 3. Canonicatus sine
adnexis emolumentis ne instituantur sine speciali Apostolicae Sedis
concessione.
Can. 394. par. 1. In Capitulis
numeratis tot sint praebendati, quot praebendae; in non numeratis, quot ex
proventibus decenter sustentari posse, Episcopus, audito Capitulo, iudicaverit.
par. 2. Erectio
dignitatum Sedi Apostolicae reservatur; sed est in Episcopi potestate,
consentiente Capitulo, exstinctas forte dignitates restituere et praebendis in
Capitulo iam exstantibus alias sive canonicales sive beneficiales addere.
par. 3. In ecclesiis
cathedralibus et collegialibus insignibus ubi adeo tenues praebendae sunt una
cum distributionibus quotidianis, ut sustinendo canonicorum decori plane sint
impares, Episcopi, audito Capitulo et impetrata Sanctae Sedis licentia, vel
beneficia aliquot simplicia praebendis uniant, vel, si hac ratione provideri
non possit, aliquibus praebendis suppressis, cum patronorum consensu, si de
iure patronatus laicorum sint, quarum fructus et proventus reliquarum
praebendarum distributionibus quotidianis applicentur, eas ad minorem numerum
reducant, ita tamen ut tot supersint, quot divino cultui celebrando ac
dignitati ecclesiae commode respondeant.
Can. 395. par. 1. In ecclesiis
tam cathedralibus quam collegialibus in quibus nullae sunt quotidianae
distributiones vel ita tenues ut verisimiliter negligantur, Episcopi tertiam
partem separent fructuum, proventuum, obventionum quae ex dignitatibus,
canonicatibus, officiis aliisque illius ecclesiae beneficiis percipiuntur et in
distributiones quotidianas convertant.
par. 2. Si
distributiones quavis de causa introduci nequeant, Episcopus in dignitates,
canonicos ac beneficiarios negligentes pecuniarias constituat mulctas, quae
distributionibus respondeant earumque locum teneant.
par. 3. Distributiones
cedunt diligentibus, quavis collusione aut remissione exclusa; si vero
dignitates habeant proventus a massa seu bonis canonicorum diversos et
separatos, distributiones ab eis amissae
cedunt aliis
dignitatibus praesentibus, si adsint, secus fabricae ecelesiae, quatenus
indigeat, aut alii pio loco Episcopi arbitrio.
par. 4. Ab unoquoque
Capitulo secundum sua cuiusque statuta, unus vel plures censores, seu
punctatores nominentur, qui absentes a divinis officiis quotidie notent,
praestito prius coram Capitulo vel eius praeside iureiurando de suo munere
fideliter obeundo; quibus Episcopus alium addere potest punetatorem; quod si
abfuerint punetatores, senior e canonicis qui adsunt, illorum vices suppleat.
Can. 396. par. 1. Collatio
dignitatum tum in Capitulis cathedralibus tum in collegialibus Sedi Apostolicae
reservatur.
par. 2. Prohibetur
optio, reprobata contraria consuetudine, sed salva fundationis lege.
par. 3. Prima saltem
dignitas in Capitulo cathedrali quantum fieri potest et ceteris paribus, laurea
doctorali in sacra theologia vel iure canonico polleat.
Can. 397. Nisi aliud in statutis
capitularibus caveatur, digriitatibus et canonicis secundum ordinem
praecedentiae ius et officium est:
l.o Episcopi
vicem supplere in peragendis funetionibus sacris in sollemnioribus anni
festivitatibus;
2.o Episcopo
celebranti in pontificalibus, aspersorium in ingressu ecclesiae porrigere et
presbyteri assistentis fungi officio;
3.o Eidem
decumbenti ministrare Sacramenta; defuncto iusta funebria persolvere;
4.o Convocare
Capitulum eique praeesse ac praescribere et ordinare quae ad chori directionem
referantur, dummodo dignitas sit de gremio Capituli.
Can. 398. par. 1. In nulla
ecclesia cathedrali desit officium canonici theologi et, ubi id fieri poterit,
canonici poenitentiarii.
par. 2. Etiam in
collegialibus, praesertim insignibus, officium canonici theologi et
poenitentiarii constitui potest.
Can. 399. par. 1. Canonicus
theologus et poenitentiarius eligantur qui aptiores pro loci qualitate ad
propria munera adimplenda reperiantur; sed, ceteris paribus, praeferantur
doctores in sacra theologia, si agatur de canonico theologo, in sacra theologia
vel iure canonico, si de poenitentiario; expedit praeterea ut canonicus
poenitentiarius aetatis annum tricesimum expleverit.
par. 2. Praebenda
theologalis et poenitentiaria ne conferantur, nisi prius de vita, moribus,
doctrina candidatorum plane constiterit, salva lege concursus, ubi sit
constituta.
par. 3. Canonicus
poenitentiarius prohibetur aliud simul officium in dioecesi suscipere aut
exercere, cui adnexa sit iurisdictio in foro externo.
Can. 400. par. 1. Canonici
theologi est, diebus et horis ab Episcopo cum Capituli consilio designatis,
publice in ecelesia explanare sacram Scripturam; sed Episcopus, si id utilius
iudicet, potest eidem alia doctrinae catholicae argumenta in ecclesia
explicanda committere.
par. 2. Canonicus
theologus munus expleat suum ipse per se, vel, si ultra sex menses fuerit
impeditus, propriis expensis per alium sacerdotem ab Episcopo deputandum.
par. 3. Episcopus gravi
de causa potest canonico theologo committere ut, loco lectionum in ecclesia,
sacras disciplinas in Seminario doceat.
Can. 401. par. 1.
Poenitentiarius canonicus tum ecclesiae cathedralis tum ecelesiae collegialis
obtinet a iure potestatem ordinariam, quam tamen aliis delegare non potest,
absolvendi etiam a peccatis et a censuris Episcopo reservatis, in dioecesi
extraneos quoque, et dioecesanos extra territorium quoque dioecesis.
par. 2. Debet in sede
excipiendis confessionibus sibi in capitulari ecclesia destinata residere
tempore ad fidelium commoditatem, iudicio Episcopi, opportuniore et praesto
esse iis qui ad confitenda sua peccata accedunt ipso quoque divinorum
officiorum tempore.
Can. 402. Si Capitulo adnexa sit
cura animarum, haec exerceatur a vicario paroeciali ad normam can. 471.
Can. 403. Exceptis dignitatibus,
ad Episcopum pertinet, audito Capitulo, conferre omnia et singula beneficia ac
canonicatus in ecclesiis tum cathedralibus tum collegialibus, reprobata quavis
contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio, sed firma
contraria fundationis lege et praescripto can. 1435.
Can. 404. par. 1. Canonicatus
Episcopus conferat sacerdotibus doctrina vitaeque integritate praestantibus.
par. 2. In canonicatuum
collatione, ceteris paribus, ratio habeatur illorum qui doctores in sacra
theologia vel iure canonico renuntiati fuerint in aliquo athenaeo, vel
laudabiliter ministerium ecclesiasticum aut magisterium exercuerint, firmo
praescripto can. 130, par. 2.
Can. 405. par. 1. Dignitates,
canonici et beneficiarii, capta legitime beneficii sui possessione ad normam
can. 1443-1445, statim pro gradu suo acquirunt, praeter insignia ac privilegia
propria, scamnum in choro, ius percipiendi fructus ac distributiones, ac vocem
in capitulo ad normam can. 411, par. 3.
par. 2. De fidei
professione ab ipsis ante captam possessionem emittenda servetur praescriptum
can. 1406 -1408.
Can. 406. par. 1. Episcopo, non
autem Vicario Generali, nec Vicario Capitulari, ius est canonicos ad honorem
nominandi sive dioecesanos sive extradioecesanos cum consilio Capituli cui
canonicus est adscribendus, sed Episcopus raro et caute hoc iure utatur.
par. 2. Sacerdotem
alienae dioecesis canonicum ad honorem nominaturus, Episcopus, praeter Capituli
sui consilium, Ordinarii, cui subiectus est nominandus, assensum impetret, sub
poena nominationis irritae, eundemque Ordinarium insignia edoceat ac privilegia
quorum usum nominandus exinde habiturus sit.
par. 3. Canonici ad
honorem extra dioecesim in qua nominati sunt degentes, numero sint tertia parte
minores canonicis titularibus.
Can. 407. par. 1. Canonici ad
honorem alicuius basilicae vel ecclesiae collegialis almae Urbis, privilegiis
et insignibus uti possunt tantum intra eiusdem basilicae vel collegiatae
ecclesiae eiusque filialium ambitum; canonici vero ad honorem aliarum
ecclesiarum extra Urbem, privilegiis et insignibus utantur in dioecesi tantum
ubi nominati sunt, non autem extra dioecesim, nisi ad normam can. 409, par. 2.
par. 2. Canonici ad
honorem, praeter insignia et privilegia seu iura honorifica, obtinent etiam
scamnum in choro.
Can. 408. par. 1. Capitulum
cathedrale praecedit collegiali, etiam insigni, in ipsa quoque collegiali
ecclesia; Capitulum insigne praecedit non insigni; in eodem Capitulo, salvis
peculiaribus statutis, vel legitimis consuetudinibus, dignitates, servato inter
se praecedentiae ordine, praecedunt canonicis; canonici antiquiores, qui nempe
prius possessionem ceperunt, posterioribus; canonici titulares, honorariis;
honorarii, beneficiariis; dignitates vero aut capitulares charactere episcopali
ornati omnibus dignitatibus ac canonicis in presbyterali tantum ordine
constitutis praecedunt.
par. 2. In Capitulis in
quibus habentur distinetae praebendae presbyterales, diaconales, subdiaconales,
servetur praecedentia ordinis; et in eodem ordine praecedentia receptionis in
ordinem, non autem in Capitulum.
Can. 409. par. 1. In unaquaque
ecclesia tum cathedrali tum collegiali, qui in dignitate episcopali sunt
constituti, deferant in choro vestem episcopalem; ceteri omnes, dignitates,
canonici et beneficiarii, vestem sibi in bulla erectionis assignatam vel
apostolico indulto concessam; secus censeantur tanquam absentes.
par. 2. Vestem choralem
aut specialia insignia capitularia adhibere possunt in tota dioecesi in qua est
Capitulum, sed, reprobata contraria consuetudine, non extra dioecesim, nisi vel
Episcopum comitentur vel Episcopum aut Capitulum repraesentent in Conciliis
aliisve sollemnitatibus.
Can. 410. par. 1. Sua cuique
Capitulo statuta ne desint, ab omnibus dignitatibus, canonicis, beneficiariis
religiose servanda.
par. 2. Statuta
capitularia, per legitimum actum capitularem condita, approbanda subiiciantur
Episcopo, sine cuius auctoritate postea nec abrogari possunt nec mutari.
par. 3. Si, Episcopo
edicente ut statuta conficiantur, Capitulum id praestare neglexerit, exacto
sexto ab intimatione mense, Episcopus eadem conficiat imponatque Capitulo.
Can. 411. par. 1. Stato tempore
ac loco conveniat canonicorum coetus de suae ecclesiae et Capituli negotiis
acturus; alii praeterea conventus haberi poterunt, quoties id aut Episcopo aut
Capituli praesidi aut maiori canonicorum parti expedire videatur.
par. 2. Ad habendum
coetum ordinarium non est necessaria specialis convocatio; quae tamen ad
extraordinarium requiritur, et facienda est secundum statuta capitularia.
par. 3. In capitulis
vocem habent canonici, exelusis honorariis, et dignitates, si una cum canonicis
Capitulum constituant ad normam can. 393, par. 2.
Can. 412. par. 1. Canonici sive
eeclesiae cathedralis sive collegialis Episcopo sollemniter Missam celebranti
aut alia pontificalia exercenti, etiam in aliis ecclesiis civitatis aut
suburbii, ab eodem invitati, assistere et inservire debent, dummodo iudicio
Episcopi sufficiens canonicorum et ministrorum in ecclesia numerus maneat: et
eundem accedentem ad ecclesiam cathedralem et redeuntem comitari ad normam
Caeremonialis Episcoporum.
par. 2. Episcopus potest
duos e Capitulo sive cathedrali sive collegiali assumere ac retinere ut sibi in
ecclesiastico ministerio ac dioecesis servitio assistant.
Can. 413. par. 1. Quodlibet
Capitulum obligatione tenetur quotidie divina officia in choro rite
persolvendi, salvis fundationis legibus.
par. 2. Divinum officium
comprehendit psalmodiam horarum canonicarum et celebrationem cum cantu Missae
conventualis, praeter alias Missas vel secundum rubricas Missalis vel ex piis
fundationibus celebrandas.
par. 3. Missam
conventualem sine cantu celebrare licet hebdomadario, cum in ecclesia,
pontificali ritu, Episcopus vel alius loco Episcopi celebrat.
Can. 414. Omnes et singuli qui
chorale beneficium obtinent, tenentur in ipso choro divina officia persolvere
singulis diebus, nisi servitium per turnum a Sede Apostolica aut
fundationis legibus fuerit indultum.
Can. 415. par. l. Si ecclesia
cathedralis aut collegialis simul sit paroecialis, relationes iuridicae inter
Capitulum et parochum reguntur normis quae sequuntur, nisi aliud ferat aut
Sedis Apostolicae indultum aut particularis conventio in erectione paroeciae
inita et a loci Ordinario legitime probata.
par. 2. Ad parochum
spectat:
1.o Applicare
Missam pro populo et, debito tempore, praedicare ac christianam doctrinam
fideles edocere;
2.o Custodire
libros paroeciales et ex iis attestationes extrahere;
3.o Functiones
paroeciales peragere de quibus in can. 462. Iusta funebria, in ecclesia ad
normam iuris peragenda, non exclusa Missa exsequiali, persolvere ad Capitulum
pertinet tantum in casu quo de funere agatur alicuius dignitatis, vel canonici,
etiam honorarii tantum, vel beneficiarii;
4.o Alias
functiones non stricte paroeciales peragere quae in paroeciis fieri solent, modo
non impediatur chorale servitium, nec Capitulum easdem functiones peragat;
5.o Eleemosynas
in bonum paroecianorum colligere, easdem directe vel indirecte oblatas
recipere, administrare et secundum offerentium voluntatem distribuere.
par. 3. Ad Capitulum
spectat:
1.o Custodire
sanctissimum Eucharistiae Sacramentum; sed altera sacri ciborii clavis apud
parochum servari debet;
2.o Invigilare
ut in functionibus a parocho in capitulari ecclesia peragendis leges liturgicae
observentur;
3.o Ecclesiae
curam habere eiusque bona administrare cum piis legatis.
par. 4. Nec parochus
capitulares nec Capitulum paroeciales functiones et munera impediat; exorto
autem conflictu, quaestionem dirimat loci Ordinarius, qui in primis curare
debet ut catechetica instructio et Evangelii explicatio hora fidelibus
commodiore semper habeatur.
par. 5. Non solum
Capitulum impedire nequit parochum in exercenda paroeciali cura, sed insuper
sciant capitulares se ex caritate teneri, maxime si designati coadiutores
desint, eidem adiutricem operam navare, secundum modum ab Ordinario loci
determinandum.
Can. 416. In statutis
capitularibus iusta designetur norma, ad quam canonici et beneficiarii in
servitio altaris fungantur per turnum tum officio celebrantis tum etiam
ministerio diaconi ac subdiaconi, exclusis tamen ab hoc ministerio
dignitatibus, canonico theologo, poenitentiario et, si praebendae distinctae
habeantur, canonieis ordinis presbyteralis.
Can. 417. par. l. Missa
conventualis applicanda est pro benefactoribus in genere.
par. 2. Capitularis
infirmitate detentus non tenetur eleemosynam praebere sacerdoti capitulari, qui
ipsius vicem supplet in Missae conventualis celebratione et applicatione, nisi
statuta capitularia vel particularis consuetudo aliud ferant.
par. 3. Servari potest
consuetudo praebendi stipem celebranti vel ex cumulo distributionum vel ex
reditibus omnium praebendarum per contributum.
Can. 418. par. l. Reprobata
contraria consuetudine, canonici ac beneficiarii quotidiano choro adstricti,
possunt singuli abesse tres tantum menses in anno, sive continuos sive
intermissos, dummodo propriae ecclesiae statuta aut legitima consuetudo
servitium diuturnius non requirant.
par. 2. Sine causa
legitima et speciali Episcopi licentia nec feriari licet Quadragesimae et
Adventus tempore, aut in praecipuis anni sollemnitatibus de quibus in can. 338,
par. 3; nec permittitur uno eodemque tempore capitulares ultra tertiam partem
abesse.
par. 3. Tempore
vacationum omne genus distributiones amittuntur, non obstante remissione ab
aliis capitularibus facta; sed percipiuntur praebendae proventus aut duae
tertiae distributionum partes, si omnes praebendae proventus in distributionibus
consistant.
Can. 419. par. 1. In ecclesiis
in quibus non omnes simul choro intersunt, qui ad eum adstringuntur nequeunt
per alium huic obligationi satisfacere, nisi in casibus particularibus, iusta
ac rationabili de causa, et modo substitutus eodem tempore servitio chori non
sit adstrictus, et sit in eadem ecclesia canonicus, si agatur de supplenda vice
canonici, beneficiarius, si de beneficiarii; qui vero ad chorum non
adstringuntur, obligatione residendi in loco beneficii non tenentur per dies
quibus a choro absunt.
par. 2. Si quis eodem
die urgeatur onere utriusque Missae et pro populo et conventuali, hanc ipse
celebret applicetque per se, illam per alium vel per se die sequenti.
Can. 420. par. 1. Ita excusantur
a choro ut percipiant fructus praebendae ac distributiones quotidianas:
1.o
Capitulares iubilati ad normam can. 422, par. 2;
2.o Canonicus
theologus singulis diebus quibus suo munere fungitur;
3.o Canonicus
poenitentiarius dum tempore chori vacat confessionibus audiendis;
4.o Vicarius
paroecialis aliusve e Capitulo sive parochus sive coadiutor ab Episcopo
deputatus, dum paroecialibus vacat officiis;
5.o Qui
infirmitate aliove physico impedimento choro prohibentur assistere;
6.o Qui
pontificia legatione alibi funguntur aut personae Romani Pontificis actu
inserviunt;
7.o Qui piis
exercitiis vacant ad normam can. 126; quo tamen indulto semel tantum in anno
chori servitio liberantur;
8.o
Accedentes una cum Episcopo aut eiusdem vice ad visitanda Limina Apostolorum;
9.o Qui ab
Episcopo vel Capitulo mittuntur ad Concilium Oecumenicum, plenarium,
provinciale aut ad Synodum dioecesanam;
10.o Qui de
Capituli consensu, non contradicente Episcopo, absunt a choro ob Capituli seu
propriae ecclesiae utilitatem;
11.o Qui
Episcopo sacra peragenti assistunt ad normam can. 412, par. 1;
12.o Qui
Episcopum comitantur in visitatione dioecesis vel visitationem ipsam eius
nomine et mandato peragunt;
13.o Qui
operam navant conficiendis processibus in causis de quibus in can. 1999 seqq.,
vel uti testes in his causis vocati sunt, pro diebus et horis quibus hoc
officium praestant;
14.o Parochi
consultores, examinatores et iudices synodales, dum proprio munere funguntur.
par. 2. Distributiones
vero quae inter praesentes dicuntur, ii tantum percipiunt, qui in par.
1, nn. 7,11,13, enumerantur, nisi obstet fundatorum expressa volunias.
Can. 421. par. 1. Excusantur a
choro, sed percipiunt praebendae fructus dumtaxat, non autem distributiones:
1.o Qui de
licentia Ordinarii loci publice docent in scholis ab Ecclesia recognitis sacram
theologiam nut ius canonicum;
2.o Dantes
operam studio sacrae theologiae aut iuris canonici in publicis scholis ab Ecclesia
probatis, de Ordinarii licentia;
3.o Vicarius
Capitularis, Vicarius Generalis, officialis ac cancellarius, si de gremio sint,
dum suis muneribus vacant;
4.o Canonici
qui Episcopo inserviunt ad normam can. 412, par. 2.
par. 2. Quod si omnes
praebendae fructus consistant in distributionibus, vel adeo sint tenues ut
tertiam distributionum partem non attingant, tunc memorati omnes duas tantum
tertias partes distributionum lucrantur, cumulatas ex fructibus praebendae ac
distributionibus.
Can. 422, par. 1. Praebenda
fruentes ab Apostolica tantum Sede impetrare possunt indultum emeriti seu, ut
aiunt, iubilationis post continuum et laudabile quadraginta annorum in
eadem vel distinctis ecclesiis eiusdem civitatis vel saltem dioecesis chori
servitium.
par. 2. lubilatus,
etiamsi in loco beneficii non resideat percipit tum fructus praebendae tum
distributiones etiam inter praesentes, nisi obstent expressa fundatorum vel
oblatorum voluntas, ecclesiae statuta aut consuetudo.
par. 3. Ius optandi, si
ex lege fundationis competat, non est capitulari iubilato.
|