CAPUT VI.
De consultoribus
dioecesanis.
Can. 423. In quibus dioecesibus
nondum constitui potuit restituive cathedrale canonicorum Capitulum,
instituantur ab Episcopo, salvis peculiaribus Apostolicae Sedis praescriptis,
consultores dioecesani, hoc est sacerdotes pietate, moribus, doctrina ac
prudentia commendati.
Can. 424. Consultores nominat
Episcopus, firmo praescripto can. 426.
Can. 425. par. 1. Consultores
dioecesani numero sint saltem sex; in dioecesibus ubi pauci sint sacerdotes,
saltem quatuor; iidemque omnes in civitate episcopali vel in locis vicinioribus
commorentur.
par. 2. Antequam munus
huiusmodi suscipiant, iusiurandum interponant de officio fideliter exsequendo
sine ulla acceptione personarum.
Can. 426. par. 1. Officium
consultorum est ad triennium.
par. 2. Exacto triennio,
Episcopus vel alios in eorum locum substituat, vel eosdem ad aliud triennium
confirmet, quod idem servetur singulis trienniis.
par. 3. Deficiente,
quavis de causa, aliquo consultore intra triennium, Episcopus alium de consilio
ceterorum consultorum substituat, isque in officio maneat usque ad expletum
idem triennium.
par. 4. Cum vero
triennium excidisse contigerit vacante sede episcopali, consultores in officio
maneant usque ad accessum novi Episcopi, qui intra sex menses ab inita
possessione providere debet ad normam huius canonis.
par. 5. Si, sede
vacante, aliquis consultor moriatur vel renuntiet, Vicarius Capitularis, de
consensu aliorum consultorum, alium nominet, qui tamen, ut munere, sede plena,
fungatur, indiget novi Episcopi confirmatione.
Can. 427. Coetus consultorum
dioecesanorum vices Capituli cathedralis, qua Episcopi senatus, supplet; quare
quae canones ad gubernationem dioecesis, sive sede plena sive ea impedita aut
vacante, Capitulo cathedrali tribuunt, ea de coetu quoque consultorum
dioecesanorum intelligenda sunt.
Can. 428. Durante munere,
consultores ne removeantur, nisi ob iustam causam ac de consilio ceterorum
consultorum.
|