CAPUT VII.
De sede impedita aut
vacante ac do Vicario Capitulari.
Can. 429. par. 1. Sede per
Episcopi captivitatem, relegationem, exsilium, aut inhabilitatem ita impedita,
ut ne per litteras quidem cum dioecesanis communicare ipse possit, dioecesis
regimen, nisi Sancta Sedes aliter providerit, penes Episcopi Vicarium Generalem
vel alium virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum esto.
par. 2. Potest in casu
Episcopus, gravi de causa, plures delegare, qui sibi invicem in munere
succedant.
par. 3. His
deficientibus, vel, uti supra dictum est, impeditis, Capitulum ecclesiae
cathedralis suum Vicarium constituat, qui regimen assumat cum potestate Vicarii
Capitularis.
par. 4. Qui dioecesim
regendam, ut supra, suscepit, quamprimum Sanctam Sedem moneat de sede impedita
ac de assumpto munere.
par. 5. Si Episcopus in
excommunicationem, interdictum vel suspensionem inciderit, Metropolita, eoque
deficiente, vel, si de eodem agatur, antiquior inter Suffraganeos ad Sedem
Apostolicam illico recurrat, ut ipsa provideat; quod si de dioecesi agatur vel
praelatura de quibus in can. 285, Metropolita qui fuit legitime electus,
obligatione recurrendi tenetur.
Can. 430. par. 1. Sedes
episcopalis vacat Episcopi morte, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata,
translatione ac privatione Episcopo intimata.
par. 2. Nihilominus,
excepta collatione beneficiorum aut officiorum ecclesiasticorum, omnia vim
habent quae gesta sunt a Vicario Generali, usque dum hic certam de obitu
Episcopi notitiam acceperit, vel ab Episcopo aut Vicario Generali, usque dum
certa de memoratis actibus pontificiis notitia ad eosdem pervenerit.
par. 3. A certa
translationis notitia Episcopus intra quatuor menses debet dioecesim ad quam
petere eiusdemque canonicam possessionem assumere ad normam can. 333, 334 et a
die captae possessionis dioecesis a qua plene vacat; interim vero in eadem
Episcopus:
1.0 Vicarii
Capitularis potestatem obtinet eisdemque obligationibus tenetur, cessante
qualibet Vicarii Generalis potestate;
2.o
Honorifica Episcoporum residentialium privilegia conservat;
3.o Integros
percipit fructus mensae episcopatis ad normam can. 194, par. 2.
Can. 431. par. 1. Sede vacante,
nisi adfuerit Administrator Apostolicus vel aliter a Sancta Sede provisum
fuerit, ad Capitulum ecclesiae cathedralis regimen dioecesis devolvitur.
par. 2. Sicubi ex
speciali Sanctae Sedis dispositione Archiepiscopus aliusve Episcopus
Administratorem dioecesis vacantis designet, hic omnes et solas facultates
habet quae Vicario Capitulari competunt, eisdem obligationibus ac poenis
obnoxius.
Can. 432. par. 1. Capitulum ecclesiae
cathedralis, sede vacante, intra octo dies ab accepta notitia vacationis, debet
Vicarium Capitularem qui loco sui dioecesim regat et, si fructuum
percipiendorum ei munus incumbat, oeconomum unum vel plures fideles ac
diligentes constituere.
par. 2. Si Capitulum
intra pxaescriptum tempus Vicarium aut oeconomum, quavis de causa, nullum
deputaverit, deputatio ad Metropolitam devolvitur; si autem ecclesia ipsa
metropolitana fuerit vacans vel metropolitana simul et suffraganea, ad
antiquiorem ex Episcopis suffraganeis.
par. 3. Etiam vacante
dioecesi aut abbatia vel praelatura de quibus in can. 285, si Capitulum intra
octiduum Vicarium vel oeconomum non nominaverit, hunc Metropolita qui fuit
legitime electus ad normam citati canonis, constituat, nisi in abbatia vel
praelatura nullius religiosa aliter ad normam constitutionum
provideatur.
par. 4. Capitulum
quantocius de morte Episcopi et deinde electus in Vicarium Capitularem de sua
electione Sedem Apostolicam certiorem Faciant.
Can. 433. par. 1. Unus deputetur
Vicarius Capitularis, reprobata contraria consuetudine; secus electio irrita
est.
par. 2. Vicarii
Capitularis et oeconomi constitutio fieri debet per actum capitularem ad normam
can. 160 - 182 salvis peculiaribus huius Capitis normis, et ad eius validitatem
requiritur numerus suffragiorum absolute maior demptis suffragiis nullis.
par. 3. Idem potest in
Vicariunt Capitularem et oeconomum deputari.
Can. 434. par. 1. Ad Vicarii
Capitularis munus deputari valide nequit clericus qui ad sacrum presbyteratus
ordinem nondum fuerit promotus, aut tricesimum aetatis annum non expleverit,
aut ad eandem vacantem sedem fuerit electus, nominatus vel praesentatus.
par. 2. Vicarius
Capitularis sit praeterea in theologia aut iure canonico doctor vel licentiatus
aut saltem earundem disciplinarum vere peritus, in eoque morum integritas,
pietas, sana doctrina cum prudentiae laude conspirent.
par. 3. Si praescriptae
par. 1 conditiones posthabitae fuerint, Metropolita, aut si ecclesia
metropolitana vacans fuerit, vel de ipso Capitulo metropolitano agatur,
antiquior provinciae Episcopus, agnita rei veritate, Vicarium pro ea vice
deputet; actus autem illius qui a Capitulo electus fuerat, ipso iure sunt
nulli.
Can. 435. par. 1. Sicut ad
Capitulum ante deputationem Vicarii Capitularis, ita deinde ad Vicarium
Capitularem transit ordinaria Episcopi iurisdictio in spiritualibus et
temporalibus, exceptis iis quae in iure expresse sunt eidem prohibita.
par. 2. Quare Capitulum
et postea Vicarius Capitularis omnia possunt quae enumerata sunt can. 368, par.
2; item facultate pollent exercitium pontificalium in dioecesi cuilibet
Episcopo permittendi, imo, si Vicarius Capitularis sit Episcopus, potest ipse
eadem exercere, excluso tamen usu throni cum baldachino.
par. 3. Vicario
Capitulari et Capitulo non licet agere quidpiam quod vel dioecesi vel
episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod afferre possit; nominatim vero
Vicarius Capitularis aliique sive de Capitulo sive extranei, clerici aut laici,
per se vel per alium prohibentur Curiae episcopalis documenta quaelibet
subtrahere vel destruere vel celare vel immutare.
Can. 436. Sede vacante nihil
innovetur.
Can. 437. In Vicario
constituendo nullam sibi iurisdictionis partem Capitulum retinere potest, nec
gerendo muneri tempus praefinire aliasve restrictiones praestituere.
Can. 438. Vicarius Capitularis,
edita fidei professione de qua in can. 1406-1408, statim iurisdictionem
obtinet, quin necessaria sit ullius confirmatio.
Can. 439. Quae in can. 370 de
Vicario Generali praescripta sunt, eadem de Vicario quoque Capitulari dicta
intelligantur.
Can. 440. Vicarius Capitularis
obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandae Missae pro populo ad
normam can. 338, 339.
Can. 44l. Nisi aliter fuerit
legitime provisum:
l.o Vicarius
Capitularis et oeconomus ius habent ad congruam retributionem, in Concilio
provinciali designatam vel recepta consuetudine concedi solitam desumendam ex
reditibus mensae episcopalis aut ex aliis emolumentis;
2.o Cetera
emolumenta, quo tempore sedes episcopalis vacaverit, futuro Episcopo pro
dioecesis necessitatibus reserventur, si ad Episcopum, ecclesia non vacante,
pertinuissent.
Can. 442. Oeconomus rerum
ecclesiasticarum et proventuum curam et administrationem gerat, sub auctoritate
tamen Vicarii Capitularis.
Can. 443. par. l. Vicarii
Capitularis et oeconomi remotio Sanctae Sedi reservatur; renuntiatio authentica
forma est exhibenda Capitulo, a quo tamen eam acceptari necesse non est, ut
valeat; novi autem Vicarii vel oeconomi constitutio post prioris
renuntiationem, obitum vel remotionem ad ipsum Capitulum pertinet, facienda ad
normam can. 432.
par. 2. Cessat praeterea
eorum munus per initam a novo Episcopo possessionem ad normam can. 334 par. 3.
Can. 444. par. l. Novus
Episcopus a Capitulo, a Vicario Capitulari, ab oeconomo et ab aliis
officialibus, qui, sede vacante, fuerunt constituti, rationem exigere debet
officiorum, iurisdictionis, administrationis munerisve ipsorum cuiuslibet, et
in eos animadvertere qui in suo officio seu administratione deliquerint,
etiamsi, redditis rationibus, a Capitulo vel a Capituli deputatis absolutionem
aut liberationem impetraverint.
par. 2. Iidem rationem
reddant novo Episcopo scripturarum ad Ecclesiam pertinentium, si quae ad ipsos
pervenerint.
|