CAPUT IX.
De parochis.
Can. 451. par. 1. Parochus est
sacerdos vel persona moralis cui paroecia collata est in titulum cum cura
animarum sub Ordinarii loci auctoritate exercenda.
par. 2. Parochis
aequiparantur cum omnibus iuribus et obligationibus paroecialibus et parochorum
nomine in iure veniunt:
1.o
Quasi-parochi, qui quasi-paroecias regunt, de quibus in can. 216, par. 3;
2.o Vicarii
paroeciales, si plena potestate paroeciali sint praediti.
par. 3. Circa militum
cappellanos sive maiores sive minores, standum peculiaribus Sanctae Sedis
praescriptis.
Can. 452. par. 1. Sine
Apostolicae Sedis indulto paroecia nequit personae morali pleno iure uniri, ita
nempe ut ipsamet persona moralis sit parochus, ad normam can.1423, par. 2.
par. 2. Persona moralis,
cui paroecia sit pleno iure unita, habitualem tantum curam animarum retinere
potest, servato, quod ad actualem spectat, praescripto can. 471.
Can.453. par. 1. Ut quis in parochum valide assumatur,
debet esse in sacro presbyteratus ordine constitutus.
par. 2. Sit insuper
bonis moribus, doctrina, animarum zelo, prudentia, ceterisque virtutibus ac
qualitatibus praeditus, quae ad vacantem paroeciam cum laude gubernandam iure
tum communi tum particulari requiruntur.
Can. 454. par. 1. Qui paroeciae
administrandae praeficiuntur qua proprii eiusdem rectores, stabiles in ea esse
debent; quod tamen non impedit quominus omnes ab ea removeri queant ad normam
iuris.
par. 2. At non omnes parochi
eandem obtinent stabilitatem; qui maiore gaudent, inamovibiles; qui minore,
amovibiles appellari solent.
par. 3. Paroeciae
inamovibites nequeunt amovibiles reddi sine beneplacito apostolico; amovibiles
possunt ab Episcopo, non autem a Vicario Capitulari, de Capituli cathedralis
consilio, inamovibiles declarari; novae quae erigantur, sint inamovibiles, nisi
Episcopus, prudenti suo arbitrio, attentis peculiaribus locorum ac personarum
adiunctis, audito Capitulo, amovibilitatem magis expedire decreverit.
par. 4. Quasi-paroeciae
sunt omnes amovibiles.
par. 5. Parochi autem,
ad religiosam familiam pertinentes, sunt semper, ratione personae, amovibiles
ad nutum tam loci Ordinarii, monito Superiore, quam Superioris, monito
Ordinario, aequo iure, non requisito alterius consensu: nec alter alteri causam
iudicii sui aperire multoque minus probare tenetur, salvo recursu in devolutivo
ad Apostolicam Sedem.
Can.455. par. 1. Ius nominandi et instituendi parochos
competit Ordinario loci, exceptis paroeciis Sanctae Sedi reservatis, reprobata
contraria consuetudine; sed salvo privilegio electionis aut praesentationis, si
cui legitime competat.
par. 2. Sede vacante aut
impedita ad normam can. 429, ad Vicarium Capitularem aliumve qui dioecesim
regat, pertinet:
1.o Vicarios
paroeciales constituere ad normam can. 472-476;
2.o
Confirmare electionem aut acceptare praesentationem ad paroeciam vacantem, et
institutionem electo aut praesentato concedere;
3.o Paroecias
liberae collationis conferre, si sedes ab anno saltem vacaverit.
par. 3. Horum nihil
Vicario Generali competit sine mandato speciali, salvo praescripto cit. can.
429, par. 1.
Can. 456. Ad paroecias
religiosis concreditas Superior, cui ex constitutionibus id competit,
sacerdotem suae religionis praesentat Ordinario loci; qui eidem, servato
praescripto can. 459, par. 2, institutionem concedit.
Can. 457. Quasi-parochos e clero
saeculari proprius loci Ordinarius nominat, audito Consilio de quo in can. 302.
Can. 458. Vacanti paroeciae
curet loci Ordinarius providere ad normam can. 155, nisi peculiaria
locorum ac personarum adiuncta, prudenti Ordinarii iudicio, collationem tituli
paroecialis differendam suadeant.
Can. 459. par. 1. Loci
Ordinarius, graviter onerata eius conscientia, obligatione tenetur vacantem
paroeciam illi conferendi, quem magis idoneum ad eam regendam habuerit, sine
ulla personarum acceptione.
par. 2. In hoc iudicio
ratio haberi debet non solum doctrinae, sed etiam earum omnium qualitatum, quae
ad paroeciam vacantem rite regendam requiruntur.
par. 3. Quare loci
Ordinarius:
1.o Ne
omittat documenta, si qua sint, ex Curiae tabulario desumere quae clericum
nominandum respiciunt et notitias, secretas quoque, si opportunum iudicaverit,
prudenter exquirere etiam ex locis extra dioecesim;
2.o Prae
oculis habeat praescriptum can. 130, par. 2;
3.o Clericum
examini super doctrina coram se et examinatoribus synodalibus subiiciat; a quo,
de consensu eorundem examinatorum, potest dispensare, si agatur de sacerdote
doctrinae theologicae laude commendato.
par. 4. In regionibus in
quibus paroeciarum provisio fit per concursum sive specialem ad normam const.
Benedicti XIV Cum illud, 14 Dec. 1742, sive generalem, haec forma
retineatur, donec Sedes Apostolica aliud decreverit.
Can. 460. par. 1. Parochus ad
normam can. 156 unam tantum titulo paroeciam habeat, nisi de paroeciis agatur
aeque principaliter unitis.
par. 2. In eadem
paroecia unus tantum debet esse parochus qui actualem animarum curam gerat,
reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio.
Can. 461. Curam animarum
parochus obtinet a momento captae possessionis ad normam can. 1443-1445; et
ante possessionem aut in ipso possessionis capiendae actu fidei professionem
edere debet, de qua in can. 1406, par. 1, n. 7.
Can. 462. Functiones parocho
reservatae sunt, nisi aliud iure caveatur:
l.o Baptismum
conferre sollemniter;
2.o
Sanctissimam Eucharistiam publice ad infirmos in propria paroecia deferre;
3.o
Sanctissimam Eucharistiam publice aut privatim tanquam Viaticum ad infirmos
deferre atque in periculo mortis constitutos extrema unctione roborare, salvo
praescripto can. 397, n. 3, 514, 848, par. 2, 938, par. 2;
4.o Sacras
ordinationes et ineundas nuptias denuntiare; matrimoniis assistere; nuptialem
benedictionem impertiri;
5.o Iusta
funebria persolvere ad normam can. 1216;
6.o Domibus
ad normam librorum liturgicorum benedicere Sabbato Sancto vel alia die pro
locorum consuetudine;
7.o Fontem
baptismalem in Sabbato Sancto benedicere, publicam processionem extra ecclesiam
ducere, benedictiones extra ecclesiam cum pompa ac sollemnitate impertiri, nisi
agatur de ecclesia capitulari et Capitulum has functiones peragat.
Can. 463. par. l. Ius est
parocho ad praestationes quas ei tribuit vel probata consuetudo vel legitima
taxatio ad normam can. 1507, par. 1.
par. 2. Potiores
exigens, ad restitutionem tenetur.
par. 3. Licet paroeciale
aliquod officium ab alio fuerit expletum, praestationes tamen parocho cedunt,
nisi de contraria offerentium voluntate certo constet circa summam quae taxam
excedit.
par. 4. Gratuitum
ministerium ne deneget parochus iis qui solvendo pares non sunt.
Can. 464. par. 1. Parochus ex
officio tenetur curam animarum exercere in omnes suos paroecianos, qui non sint
legitime exempti.
par. 2. Potest Episcopus
iusta et gravi de causa religiosas familias et pias domos, quae in paroeciae
territorio sint et a iure non exemptae, a parochi cura subducere.
Can. 465. par. 1. Parochus
obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope suam ecclesiam; loci
tamen Ordinarius potest iusta de causa permittere ut alibi commoretur, dummodo
domus ab ecclesia paroeciali non ita distet ut paroecialium perfunctio munerum
aliquid inde detrimenti capiat.
par. 2. Eidem abesse
permittitur per duos ad summum intra annum menses sive continuos sive
intermissos, nisi gravis causa, iudicio ipsius Ordinarii, vel diuturniorem
absentiam requirat vel breviorem tantum permittat.
par. 3. Dies quibus
parochus piis exercitiis vacat ad normam can. 126, non computantur, semel in
anno, in duobus vacationum mensibus, de quibus in par. 2.
par. 4. Sive continuum
sive intermissum sit vacationum tempus, cum absentia ultra hebdomadam est
duratura, parochus, praeter legitimam causam, habere debet Ordinarii scriptam
licentiam et vicarium substitutum sui loco relinquere ab eodem Ordinario probandum;
quod si parochus sit religiosus, indiget praeterea consensu Superioris et
substitutus tum ab Ordinario tum a Superiore probari debet.
par. 5. Si parochus
repentina et gravi de causa discedere atque ultra hebdomadam cogatur abesse,
quamprimum per litteras Ordinarium commonefaciat, ei indicans causam discessus
et sacerdotem supplentem, eiusque stet mandatis.
par. 6. Etiam pro
tempore brevioris absentiae parochus debet fidelium necessitatibus providere,
maxime si id peculiaria rerum adiuncta postulent.
Can. 466. par. l. Applicandae
Missae pro populo obligatione tenetur parochus ad normam can. 339,
quasi-parochus ad normam can. 306.
par. 2. Parochus qui
plures forte paroecias aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam
paroeciam, aliam vel alias in administrationem habeat, unam tantum debet Missam
pro populis sibi commissis diebus praescriptis applicare.
par. 3. Ordinarius loci
iusta de causa permittere potest ut parochus Missam pro populo alia die
applicet ab ea qua iure adstringitur.
par. 4. Parochus Missam
pro populo applicandam celebret in ecclesia paroeciali, nisi rerum adiuncta
Missam alibi celebrandam exigant aut suadeant.
par. 5. Legitime absens
parochus potest Missam pro populo applicare vel ipse per se in loco in quo
degit, vel per sacerdotem qui eius vices gerat in paroecia.
Can. 467. par. l. Debet parochus
officia divina celebrare, administrare Sacramenta fidelibus, quoties legitime
petant, suas oves cognoscere et errantes prudenter corrigere, pauperes ac
miseros paterna caritate complecti, maximam curam adhibere in catholica
puerorum institutione.
par. 2. Monendi sunt
fideles ut frequenter, ubi commode id fieri possit, ad suas paroeciales
ecclesias accedant ibique divinis officiis intersint et verbum Dei audiant.
Can. 468. par. 1. Sedula cura et
effusa caritate debet parochus aegrotos in sua paroecia, maxime vero morti
proximos, adiuvare, eos sollicite Sacramentis reficiendo eorumque animas Deo
commendando.
par. 2. Paroeho aliive
sacerdoti qui infirmis assistat, facultas est eis concedendi benedictionem
apostolicam cum indulgentia plenaria in articulo mortis, secundum formam a
probatis liturgicis libris traditam, quam benedictionem impertiri ne omittat.
Can. 469. Parochus diligenter
advigilet ne quid contra fidem ac mores in sua paroecia, praesertim in scholis
publicis et privatis, tradatur, et opera caritatis, fidei ac pietatis foveat
aut instituat.
Can. 470. par. l. Habeat
parochus libros paroeciales, idest librum baptizatorum, confirmatorum,
matrimoniorum, defunctorum; etiam librum de statu animarum accurate conficere
pro viribus curet; et omnes hos libros, secundum usum ab Ecelesia probatum vel
a proprio Ordinario praescriptum, conscribat ac diligenter asservet.
par. 2. In libro
baptizatorum adnotetur quoque si baptizatus confirmationem receperit,
matrimonium contraxerit, salvo praescripto can. 1107, aut sacrum subdiaconatus
ordinem susceperit, vel professionem sollemnem emiserit, eaeque adnotationes in
documenta accepti baptismatis semper referantur.
par. 3. In fine
cuiuslibet anni parochus authenticum exemplar librorum paroecialium ad Curiam
episcopalem transmittat, excepto libro de statu animarum.
par. 4. Paroeciali
utatur sigillo habeatque tabularium, seu archivum, in quo memorati libri
custodiantur una cum Episcoporum epistolis, aliisque documentis, necessitatis
vel utilitatis causa servandis; quae omnia, ab Ordinario vel eius delegato
visitationis vel alio opportuno tempore inspicienda, religiose caveat ne ad
extraneorum manus perveniant.
|