Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS SECUNDA. DE RELIGIOSIS.
        • TITULUS X. De religionum regimine.
          • CAPUT I. De Superioribus et de Capitulis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS X.

De religionum regimine.

CAPUT I.

De Superioribus et de Capitulis.

Can. 499. par. 1. Religiosi omnes, tanquam supremo Superiori, subduntur Romano Pontifici cui obedire tenentur etiam vi voti obedientiae.

par. 2. Cardinalis Protector cuiuslibet religionis, nisi aliud expresse cautum fuerit in peculiaribus casibus, iurisdictione in religionem aut in singulos sodales non pollet, nec potest se interiori disciplinae et bonorum administrationi immiscere, sed eius est tantummodo bonum religionis consilio et patrocinio promovere.

Can. 500. par. 1. Subduntur quoque religiosi Ordinario loci, iis exceptis qui a Sede Apostolica exemptionis privilegium consecuti sunt, salva semper potestate quam ius etiam in eos locorum Ordinariis concedit.

par. 2. Moniales quae sub iurisdictione Superiorum regularium ex praescripto constitutionum sunt, Ordinario loci subduntur tantum in casibus iure expressis.

par. 3. Nulla virorum religio sine speciali apostolico indulto potest sibi subditas habere religiosas Congregationes mulierum aut earum religiosarum curam et directionem retinere sibi specialiter commendatam.

Can. 501. par. 1. Superiores et Capitula, ad normam constitutionum et iuris communis, potestatem habent dominativam in subditos; in religione autem clericali exempta, habent iurisdictionem ecclesiasticam tam pro foro interno, quam pro externo.

par. 2. Superioribus quibuslibet districte prohibetur quominus in causis ad S. Officium spectantibus se intromittant.

par. 3. Abbas Primas et Superior Congregationis monasticae non habent omnem potestatem et iurisdictionem quam ius commune tribuit Superioribus maioribus, sed eorum potestas et iurisdictio desumenda est ex propriis constitutionibus et ex peculiaribus Sanctae Sedis decretis, firmo praescripto can. 655, 1594, par. 4.

Can. 502. Supremus religionis Moderator potestatem obtinet in omnes provincias, domos, sodales religionis, exercendam secundum constitutiones; alii Superiores ea gaudent intra fines sui muneris.

Can. 503. Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis possunt notarios constituere, sed tantum pro negotiis ecclesiasticis suae religionis.

Can. 504. Firmis propriis cuiusvis religionis constitutionibus quae provectiorem aetatem aliaque potiora requisita exigant, ad munus Superioris maioris inhabiles sunt qui eandem religionem professi non sunt a decem saltem annis a prima professione computandis, non sunt ex legitimo matrimonio nati et annos quadraginta non expleverunt, si agatur de supremo religionis Moderatore aut de Antistita in monialium monasterio; annos triginta, si de aliis Superioribus maioribus.

Can. 505. Superiores maiores sint temporarii, nisi aliter ferant constitutiones; Superiores autem minores locales ne constituantur ad tempus ultra triennium; quo exacto, possunt ad idem munus iterum assumi, si constitutiones ita ferant, sed non tertio immediate in eadem religiosa domo.

Can. 506. par. 1. Antequam ad Superiorum maiorum electionem deveniatur in religionibus virorum, omnes et singuli e Capitulo iureiurando promittant se electuros quos secundum Deum eligendos esse existimaverint.

par. 2. In monasteriis monialium, comitiis eligendae Antistitae praesit, quin tamen clausuram ingrediatur, Ordinarius loci aut eius delegatus cum duobus sacerdotibus scrutatoribus, si moniales eidem subiectae sint; secus, Superior regularis; sed etiam hoc in casu Ordinarius tempestive moneri debet de die et hora electionis, cui potest una cum Superiore regulari per se ipse vel per alium assistere et, si assistat, praeesse.

par. 3. In scrutatores ne assumantur ipsarum monialium confessarii ordinarii.

par. 4. In mulierum Congregationibus electioni Antistitae generalis praesideat per se vel per alium Ordinarius loci, in quo electio peragitur; cui, si agatur de Congregationibus iuris dioecesani, peractam electionem confirmare vel rescindere integrum est pro conscientiae officio.

Can. 507. par. l. In electionibus quae a Capitulis fiunt, servetur ius commune de quo in can. 160-182, praeter cuiusque religionis constitutiones eidem non contrarias.

par. 2. Caveant omnes a directa vel indirecta suffragiorum procuratione tam pro seipsis quam pro aliis.

par. 3. Postulatio admitti potest solum in casu extraordinario et dummodo in constitutionibus non prohibeatur.

Can. 508. In sua quisque domo Superiores commorentur nec ab eadem discedant, nisi ad normam constitutionum.

Can. 509. par. 1. Omnis Superior debet notitiam et exsecutionem decretorum Sanctae Sedis, quae religiosos respiciunt, suos inter subditos promovere.

par. 2. Curent Superiores locales:

1.o Ut saltem semel in anno, statis diebus, publice legantur propriae constitutiones, itemque decreta quae publice legenda Sancta Sedes praescribet;

2.o Ut saltem bis in mense, firmo praescripto can. 565, par. 2, christianae catechesis habeatur instructio pro conversis et familiaribus, audientium conditioni accommodata, et, praesertim in religionibus laicalibus, pia ad omnes de familia exhortatio.

Can. 510. Abbas Primas, Superior Congregationis monasticae et cuiusvis religionis iuris pontificii Moderator supremus debet quinto quoque anno vel saepius, si ita ferant constitutiones, relationem de statu religionis ad Sanctam Sedem per documentum mittere, subsignatum a se cum suo Consilio et, si agatur de Congregatione mulierum, etiam ab Ordinario loci in quo suprema Antistita cum suo Consilio residet.

Can. 511. Maiores religionum Superiores quos ad hoc munus constitutiones designant, temporibus in eisdem definitis, omnes domos sibi subiectas visitent per se, vel per alios, si fuerint legitime impediti.

Can. 512. par. 1. Ordinarius loci per se vel per alium quinto quoque anno visitare debet:

l.o Singula monialium monasteria quae sibi vel Sedi Apostolicae immediate subiecta sunt;

2.o Singulas domos sive virorum sive mulierum Congregationis iuris dioecesani.

par. 2. Visitare quoque eodem tempore debet:

1.o Monasteria monialium, quae regularibus subduntur, circa ea quae clausurae legem spectant; imo etiam circa alia omnia, si Superior regularis ea a quinque annis non visitaverit;

2.o Singulas domos Congregationis clericalis iuris pontificii etiam exemptae, in iis quae pertinent ad ecclesiam, sacrarium, oratorium publicum, sedem ad sacramentum poenitentiae;

3.o Singulas domos Congregationis laicalis iuris pontificii non solum in iis, de quibus in superiore numero, sed etiam in aliis, quae internam disciplinam spectant, ad normam tamen can. 618, par. 2, n. 2.

par. 3. Quod ad bonorum administrationem attinet, serventur praescripta can. 532-535.

Can. 513. par. 1. Visitator ius et officium habet interrogandi religiosos quos oportere iudicaverit et cognoscendi de iis quae ad visitationem spectant; omnes autem religiosi obligatione tenentur respondendi secundum veritatem, nec Superioribus fas est quoquo modo eos ab hac obligatione avertere aut visitationis scopum aliter impedire.

par. 2. A decretis Visitatoris recursus datur in devolutivo tantum, nisi Visitator ordine iudiciario processerit.

Can. 514. par. 1. In omni religione clericali ius et officium Superioribus est per se vel per alium aegrotis professis, novitiis, aliisve in religiosa domo diu noctuque degentibus causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmae valetudinis, Eucharisticum Viaticum et extremam unctionem ministrandi.

par. 2. In monialium domo idem ius et officium habet ordinarius confessarius vel qui eius vices gerit.

par. 3. In alia religione laicali hoc ius et officium spectat ad parochum loci vel ad cappellanum quem Ordinarius parocho suffecerit ad normam can. 464, par. 2.

par. 4. In funeribus servetur praescriptum can. 1221. 1230, par. 5.

Can. 515. Prohibentur tituli dignitatum vel officiorum mere honorifici; soli, si id permittant constitutiones, tolerantur tituli officiorum maiorum, quibus religiosi in propria religione reapse funeti sint.

Can. 516. par. 1. Supremus religionis aut monasticae Congregationis Moderator, Superior provincialis et localis saltem formatae domus habeant suos consiliarios, quorum consensum aut consilium exquirant ad normam constitutionum et sacrorum canonum.

par. 2. Sint etiam pro administratione bonorum temporalium oeconomi: generalis qui religionis universae bona administret, provincialis qui provinciae, localis qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub directione Superioris.

par. 3. Oeconomi generalis et provincialis munus gerere Superior ipse non potest; munus vero oeconomi localis, quamvis melius a munere Superioris distinguatur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigat.

par. 4. Si de modo oeconomos eligendi constitutiones sileant, a Superiore maiore cum consensu sui Consilii eligantur.

Can. 517. par. 1. Quaevis virorum religio iuris pontificii procuratorem generalem habeat, qui, secundum constitutiones designatus, negotia propriae religionis apud Sanctam Sedem pertractet.

par. 2. Antequam praescriptum in constitutionibus tempus exspiret, ne amoveatur, inconsulta Sede Apostolica.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License