CAPUT II.
De novitiatu.
ART. I. De
requisitis ut quis in novitiatum admittatur.
Can. 542. Firmo
praescripto can. 539-541, aliisque in propriis cuiusque religionis
constitutionibus.
1.o
Invalide ad novitiatum admittuntur:
Qui sectae
acatholicae adhaeserunt;
Qui aetatem
ad novitiatum requisitam non habent;
Qui
religionem ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti, vel quos Superior
eodem modo inductus recipit;
Coniux,
durante matrimonio;
Qui obstringuntur
vel obstricti fuerunt vinculo professionis religiosae;
Hi quibus
imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari
possunt;
Episcopus
sive residentialis sive titularis, licet a Romano Pontifice sit tantum
designatus;
Clerici qui
ex instituto Sanctae Sedis iureiurando tenentur operam suam navare in bonum
suae dioecesis vel missionum, pro eo tempore quo iurisiurandi obligatio
perdurat.
2.o
Illicite, sed valide admittuntur:
Clerici in
sacris constituti, inconsulto loci Ordinario aut eodem contradicente ex eo quod
eorum discessus in grave animarum detrimentum cedat, quod aliter vitari minime
possit;
Aere alieno
gravati qui solvendo pares non sint; Reddendae rationi obnoxii aut aliis
saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias religio timere
possit;
Filii qui
parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate
constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad liberos alendos
vel educandos necessaria;
Ad
sacerdotium in religione destinati, a quo tamen removeantur irregularitate
aliove canonico impedimento;
Orientales
in latinis religionibus sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro
Ecclesia Orientali.
Can.
543. Ius admittendi ad novitiatum et subsequentem professionem
religiosam tam temporariam quam perpetuam pertinet ad Superiores maiores cum
suffragio Consilii seu Capituli, secundum peculiares cuiusque religionis
constitutiones.
Can.
544. § 1. In quavis religione omnes adspirantes, antequam
admittantur, exhibere debent testimonium recepti baptismatis et confirmationis.
§ 2.
Adspirantes viri debent praeterea testimoniales litteras exhibere Ordinarii
originis ac cuiusque loci in quo, post expletum decimum quartum aetatis annum,
morati sint ultra annum moraliter continuum, sublato quolibet contrario
privilegio.
§ 3. Si
agatur de admittendis illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis
postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales,
datae pro diversis casibus a rectore Seminarii vel collegii, audito Ordinario
loci, aut a maiore religionis Superiore.
§ 4. Pro
clericis admittendis, praeter testimonium ordinationis, sufficiunt litterae
testimoniales Ordinariorum in quorum dioecesibus post ordinationem ultra annum
moraliter continuum sint commorati, salvo praescripto § 3.
§ 5.
Religioso professo, ad aliam religionem ex apostolico indulto transeunti, satis
est testimonium Superioris maioris prioris religionis.
§ 6.
Praeter haec testimonia a iure requisita, possunt Superiores, quibus ius est
adspirantes in religionem cooptandi, alia quoque exigere, quae ipsis ad hunc
finem necessaria aut opportuna videantur.
§ 7.
Mulieres denique ne recipiantur, nisi praemissis accuratis investigationibus
circa earum indolem et mores, firmo praescripto § 3.
Can.
545. § 1. Qui litteras testimoniales ex praescripto iuris dare
debent, eas non ipsis adspirantibus,sed Superioribus religiosis dent gratuito
intra trimestre spatium ab earum requisitione, sigillo clausas et, si agatur de
illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu
fuerint, a Superiore iuramento firmatas.
§ 2. Si ob
graves rationes iudicaverint se eis respondere non posse, causas Apostolicae
Sedi intra idem tempus exponant.
§ 3. Si
reposuerint adspirantem satis non esse sibi cognitum, per aliam accuratam
investigationem ac fide dignam relationem Superior religiosus suppleat; si vero
nil reposuerint, Superior requirens de non recepta responsione Sanctam Sedem
certiorem reddat.
§ 4. In
suis litteris testimonialibus, postquam diligentem investigationem, etiam per
secretas notitias, instituerint, referre debent, graviter eorum conscientia
onerata super veritate expositorum, de adspirantis natalibus, moribus, ingenio,
vita, fama, conditione, scientia; sitne inquisitus, aliqua censura,
irregularitate aut alio canonico impedimento irretitus, num propria familia
eius auxilio indigeat, et tandem, si agatur de illis qui in Seminario,
collegio, aut alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, quanam de causa
dimissi sint vel sponte discesserint.
Can.
546. Omnes qui praedictas informationes receperint, stricta
obligatione tenentur secreti servandi circa notitias habitas et personas quae
illas tradiderunt.
Can.
547. § 1. In monasteriis monialium postulans afferat dotem in
constitutionibus statutam aut legitima consuetudine determinatam.
§ 2. Haec
dos ante susceptionem habitus monasterio tradatur aut saltem eius traditio tuta
reddatur forma iure civili valida.
§ 3. In
religionibus votorum simplicium, quod ad religiosarum dotem pertinet, standum
constitutionibus.
§ 4. Dos
praescripta condonari ex toto vel ex parte nequit sine indulto Sanctae Sedis,
si agatur de religione iuris pontificii; sine venia Ordinarii loci, si de
religione iuris dioecesani.
Can.
548. Dos monasterio seu religioni irrevocabiliter acquiritur per
obitum religiosae, licet haec nonnisi vota temporaria nuncupaverit.
Can.
549. Post primam religiosae professionem dos in tutis, licitis ac
fructiferis nominibus collocetur ab Antistita cum suo Consilio, de consensu
Ordinarii loci et Superioris regularis, si domus ab hoc dependeat; omnino autem
prohibetur eam quoquo modo ante religiosae obitum impendi, ne ad aedificandam
quidem domum aut ad aes alienum exstinguendum.
Can.
550. § l. Dotes caute et integre administrentur apud monasterium vel
domum habitualis residentiae supremae Moderatricis aut Antistitae provincialis.
§ 2.
Ordinarii locorum conservandis religiosarum dotibus sedulo invigilent; et
praesertim in sacra visitatione de eisdem rationem exigant.
Can.
551. § 1. Dos religiosae professae sive votorum sollemnium sive
votorum simplicium quavis de causa discedenti integra restituenda est sine
fructibus iam maturis.
§ 2. Si
vero religiosa professa ad aliam religionem ex apostolico indulto transeat,
durante novitiatu, fructus, salvo praescripto can. 570, § 1, emissa vero nova
professione, dos ipsa huic religioni debentur; si ad aliud eiusdem Ordinis
monasterium, huic debetur ipsa dos a die transitus.
Can.
552. § l. Religiosarum etiam exemptarum Antistita debet Ordinarium
loci, duobus saltem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad
novitiatum et ad professionem tum temporariam tum perpetuam sive sollemnem sive
simplicem.
§ 2.
Ordinarius loci vel, eo absente aut impedito, sacerdos ab eodem deputatus,
adspirantis voluntatem, saltem triginta diebus ante novitiatum et ante
professionem, ut supra, diligenter et gratuito exploret, non tamen clausuram
ingrediens, num ea coacta seductave sit, an sciat quid agat; et, si de pia eius
ac libera voluntate plane constiterit, tunc adspirans poterit ad novitiatum vel
novitia ad professionem admitti.
|