CAPUT III.
De obligationibus
et privilegiia religiosi ad ecclesiasticam dignitatem promoti vel paroeciam
regentis.
Can.
626. § l. Religiosus nequit, sine Sedis Apostolicae auctoritate, ad
dignitates, officia aut beneficia promoveri, quae cum statu religioso componi
non possint.
§ 2.
Legitime ab aliquo collegio electus, nequit electioni assentiri sine licentia
Superioris.
§ 3. Si
voto teneatur non acceptandi dignitates, specialis Romani Pontificis
dispensatio est necessaria.
Can.
627. § l. Religiosus, renuntiatus Cardinalis aut Episcopus sive
residentialis sive titularis, manet religiosus, particeps privilegiorum suae
religionis, votis ceterisque suae professionis obligationibus adstrictus, exceptis
iis quas cum sua dignitate ipse prudenter iudicet componi non posse, salvo
praescripto can. 628.
§ 2.
Eximitur tamen a potestate Superiorum et, vi voti obedientiae, uni Romano
Pontifici manet obnoxius.
Can.
628. Religiosus ad dignitatem episcopalem vel aliam extra propriam
religionem evectus:
l.o Si per
professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniunt, habet
usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Episcopus residentialis,
Vicarius Apostolicus, Praefectus Apostolicus, acquirit dioecesi, vicariatui,
praefecturae; ceteri, Ordini vel Sanctae Sedi, ad normam can. 582, salvo
praescripto can. 239, § 1, n. 19;
2.o Si per
professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat, recuperat
usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene
acquirit;
3.o In
utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet
disponere secundum offerentium voluntatem.
Can.
629. § 1. Dimisso cardinalatu vel episcopatu vel expleto munere extra
religionem sibi a Sede Apostolica commisso, religiosus ad religionem redire
tenetur.
§ 2. Potest
tamen Cardinalis et Episcopus religiosus quamlibet suae religionis domum
eligere in qua degat; sed caret voce activa et passiva.
Can.
630. § 1. Religiosus, qui paroeciam regit sive titulo parochi sive
titulo vicarii, manet adstrictus ad observationem votorum et constitutionum,
quatenus haec observatio potest cum muneris sui officiis consistere.
§ 2. Quare,
in iis quae ad religiosam disciplinam attinent, subest Superiori, cuius proinde
est, et quidem privative respectu Ordinarii loci, in eius agendi rationem circa
haec omnia inquirere eumque, si casus ferat, corrigere.
§ 3. Bona
quae ipsi obveniunt intuitu paroeciae cui praeficitur, ipsi paroeciae acquirit;
cetera acquirit ad instar aliorum religiosorum.
§ 4. Non
obstante voto paupertatis, eidem licet eleemosynas in bonum paroecianorum, vel
pro scholis catholicis aut locis piis paroeciae coniunctis, quovis modo oblatas
accipere aut colligere, et acceptas sive collectas administrare, itemque,
servata offerentium voluntate, pro prudenti suo arbitrio, erogare, salva semper
vigilantia sui Superioris; sed eleemosynas pro ecclesia paroeciali aedificanda,
conservanda, instauranda, exornanda accipere, apud se retinere, colligere aut
administrare pertinet ad Superiores, si ecclesia sit communitatis religiosae;
secus ad loci Ordinarium.
Can.
631. § 1. Idem parochus vel vicarius religiosus, licet ministerium
exerceat in domo seu loco ubi maiores Superiores religiosi ordinariam sedem
habent, subest immediate omnimodae iurisdictioni visitationi et correctioni Ordinarii
loci, non secus ac parochi saeculares, regulari observantia unice excepta.
§ 2.
Ordinarius loci, ubi eum suo muneri defecisse compererit, opportuna decreta
condere ac meritas in eum poenas statuere potest; in quo nihilominus Ordinarii
facultates minime privativae sunt, sed Superior ius cumulativum cum ipso habet
ita tamen ut, si aliter a Superiore, aliter ab Ordinario decerni contingat,
decretum Ordinarii praevalere debeat.
§ 3. Quod
attinet ad parochi vel vicarii religiosi remotionem e paroecia, servetur
praescriptum can. 454, § 5; et quod ad bona temporalia, praescriptum can. 533,
§ 1, n 4 et can. 535, § 3, n. 2.
|