CAPUT II.
De
dimissione religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt in religione clericali
non exempta vel in religione laicali.
Can.
649. In virorum religionibus clericalibus non exemptis et laicalibus,
ut professus a votis perpetuis dimitti possit, praecedant necesse est tria
delicta cum duplici monitione ac defectu emendationis ad normam can. 656-662.
Can.
650. § 1. Haec si constiterint, supremus religionis Moderator cum suo
Consilio, perpensis omnibus facti adiunctis, deliberet num locus sit
dimissioni.
§ 2. Si
maior suffragiorum numerus pro dimissione steterit:
l.o In
religione iuris dioecesani res tota deferatur ad Ordinarium loci in quo
religiosa professi domus sita est, cuius est dimissionem pro suo prudenti
arbitrio decernere ad normam can. 647;
2.o In
religione iuris pontificii ipse supremus religionis Moderator dimissionis
decretum ferat; quod tamen ut suum sortiatur effectum, debet a Sede Apostolica
confirmari.
§ 3.
Religioso ius est suas rationes libere exponendi; eiusque responsiones in actis
fideliter referendae sunt.
Can.
651. § l. Etiam ad dimittendas religiosas professas a votis perpetuis
sive sollemnibus sive simplicibus exiguntur graves causae exteriores una cum
incorrigibilitate, experimento prius habito ita ut spes resipiscentiae
evanuerit, iudicio Antistitae.
§ 2.
Praescriptum can. 650, § 3 etiam in religiosarum dimissione servandum est.
Can.
652. § 1. Si agatur de religiosis iuris dioecesani, Ordinarii loci in
quo sita est sororis professae domus, est causas dimissionis expendere et
decretum dimissionis ferre.
§ 2. Si de
monialibus, Ordinarius loci omnia acta et documenta transmittat ad Sacram
Congregationem cum suo et Superioris regularis voto, si monasterium regularibus
sit subiectum.
§ 3. Si de
aliis religiosis iuris pontificii, suprema religionis Moderatrix rem totam ad
Sacram Congregationem pariter deferat cum omnibus actis et documentis; Sacra
autem Congregatio tum in hoc tum in praecedenti casu quod magis expedire
censuerit, decernet, firmo praescripto can. 643, § 2.
Can.
653. In casu gravis scandali exterioris vel gravissimi nocumenti
communitati imminentis, religiosus statim potest a Superiore maiore cum
consensu sui Consilii vel etiam, si periculum sit in mora et tempus non adsit
adeundi Superiorem maiorem, a Superiore locali cum consensu sui Consilii et
Ordinarii loci, ad saeculum remitti, habitu religioso illico deposito, ita
tamen ut res per ipsum Ordinarium aut per Superiorem maiorem, si adsit, Sanctae
Sedis iudicio sine mora subiiciatur.
|