CAPUT I.
De sacrosancto
Missae sacrificio.
ART. I. De
sacerdote Missae sacrificium celebrante.
Can.
802. Potestatem offerendi Missae sacrificium habent soli sacerdotes.
Can.
803. Non licet pluribus sacerdotibus concelebrare, praeterquam in
Missa ordinationis presbyterorum et in Missa consecrationis Episcoporum
secundum Pontificale Romanum.
Can.
804. § 1. Sacerdos extraneus ecclesiae in qua celebrare postulat,
exhibens authenticas et adhuc validas litteras commendatitias sui Ordinarii, si
sit saecularis, vel sui Superioris, si religiosus, vel Sacrae Congregationis
pro Ecclesia Orientali, si sit ritus orientalis, ad Missae celebrationem
admittatur, nisi interim aliquid eum commisisse constet, cur a Missae
celebratione repelli debeat.
§ 2. Si iis
litteris careat, sed rectori ecclesiae de eius probitate apprime constet,
poterit admitti; si vero rectori sit ignotus, admitti adhuc potest semel vel
bis, dummodo, ecclesiastica veste indutus, nihil ex celebratione ab ecclesia in
qua litat, quovis titulo, percipiat, et nomen, officium suamque dioecesim in
peculiari libro signet.
§ 3.
Peculiares hac de re normae, salvis huius canonis praescriptis, ab Ordinario
loci datae, servandae sunt ab omnibus, etiam religiosis exemptis, nisi agatur
de admittendis ad celebrandum religiosis in ecclesia suae religionis.
Can.
805. Sacerdotes omnes obligatione tenentur Sacrum litandi pluries per
annum; curet autem Episcopus vel Superior religiosus ut iidem saltem singulis
diebus dominicis aliisque festis de praecepto divinis operentur.
Can.
806. § 1. Excepto die Nativitatis Domini et die Commemorationis
omnium fidelium defunctorum, quibus facultas est ter offerendi Eucharisticum
Sacrificium, non licet sacerdoti plures in die celebrare Missas, nisi ex
apostolico indulto aut potestate facta a loci Ordinario.
§ 2. Hanc
tamen facultatem impertiri nequit Ordinarius, nisi cum, prudenti ipsius
iudicio, propter penuriam sacerdotum die festo de praecepto notabilis fidelium
pars Missae adstare non possit; non est autem in eius potestate plures quam
duas Missas eidem sacerdoti permittere.
Can.
807. Sacerdos sibi conscius peccati mortalis, quantumvis se contritum
existimet, sine praemissa sacramentali confessione Missam celebrare ne audeat;
quod si, defciente copia confessarii et urgente necessitate, elicito tamen
perfectae contritionis actu, celebraverit, quamprimum confiteatur.
Can.
808. Sacerdoti celebrare ne liceat, nisi ieiunio naturali a media
nocte servato.
Can.
809. Integrum est Missam applicaro pro quibusvis tum vivis, tum etiam
defunctis purgatorio igne admissa expiantibus, salvo praescripto can. 2262, §
2, n. 2.
Can.
810. Sacerdos ne omittat ad Eucharistici Sacrificii oblationem sese
piis precibus disponere, eoque expleto, gratias Deo pro tanto beneficio agere.
Can.
811. § 1. Sacerdos, Missam celebraturus, deferat vestem convenientem
quae ad talos pertingat et sacra ornamenta a rubricis sui ritus praescripta.
§ 2.
Abstineat autem a pileolo et annulo, nisi sit S. R. E. Cardinalis, Episcopus
vel Abbas benedictus, aut nisi apostolicum indultum eorundem usum in Missa
celebranda eidem permittat.
Can.
812. Nulli sacerdoti celebranti, praeter Episcopos aliosque praelatos
usu pontificalium fruentes, licet, sola honoris aut sollemnitatis causa, habere
presbyterum assistentem.
Can.
813. § 1. Sacerdos Missam ne celebret sine ministro qui eidem
inserviat et respondeat.
§ 2. Minister
Missae inserviens ne sit mulier, nisi, deficiente viro, iusta de causa, eaque
lege ut mulier ex longinquo respondeat nec ullo pacto ad altare accedat.
|