ART. IV. De
Missarum eleemosynis seu stipendiis.
Can.
824. § 1. Secundam receptum et probatum Ecclesiae morem atque
institutum, sacerdoti cuilibet Missam celebranti et applicanti licet
eleemosynam seu stipendium recipere.
§ 2.
Quoties autem pluries in die celebrat, si unam Missam ex titulo iustitiae
applicet, sacerdos, praeterquam in die Nativitatis Domini, pro alia eleemosynam
recipere nequit, excepta aliqua retributione ex titulo extrinseco.
Can.
825. Nunquam licet:
l.o Missam
applicare ad intentionem illius qui applicationem, oblata eleemosyna, petiturus
est, sed nondum petiit, et eleemosynam postea datam retinere pro Missa antea
applicata;
2.o
Eleemosynam recipere pro Missa quae alio titulo debetur et applicatur;
3.o
Duplicem eleemosynam pro eiusdem Missae applicatione accipere;
4.o Alteram
recipere eleemosynam pro sola celebratione, alteram pro applicatione eiusdem
Missae, nisi certo constet unam stipem oblatam esse pro celebratione sine
applicatione.
Can.
826. § 1. Stipendia quae a fidelibus pro Missis offeruntur sive ex propria
devotione, veluti ad manum, sive ex obligatione etiam perpetua a testatore
propriis heredibus facta, manualia dicuntur.
§ 2. Ad
instar manualium vocantur stipendia Missarum fundatarum, quae applicari non
possunt in proprio loco, aut ab iis qui eas applicare deberent secundum tabulas
fundationis, et ideo de iure aut Sanctae Sedis indulto aliis sacerdotibus
tradendae sunt ut iisdem satisfiat.
§ 3. Alia
stipendia quae ex fundationum reditibus percipiuntur, appellantur fundata seu
Missae fundatae.
Can. 827. A stipe
Missarum quaelibet etiam species negotiationis vel mercaturae omnino arceatur.
Can.
828. Tot celebrandae et applicandae sunt Missae, quot stipendia etiam
exigua data et accepta fuerint.
Can.
829. Licet sine culpa illius qui onere celebrandi gravatur, Missarum
eleemosynae iam perceptae perierint, obligatio non cessat.
Can.
830. Si quis pecuniae summam obtulerit pro Missarum applicatione, non
indicans earundem numerum, hic supputetur secundum eleemosynam loci in quo
oblator morabatur, nisi aliam fuisse eius intentionem legitime praesumi debeat.
Can.
831. § 1. Ordinarii loci est Missarum stipem in sua dioecesi definire
per decretum, quantum fieri potest, in dioecesana Synodo latum; nec sacerdoti
licet ea maiorem exigere.
§ 2. Ubi
desit Ordinarii decretum, servetur consuetudo dioecesis.
§ 3. Etiam
religiosi, licet exempti, circa stipem manualem stare debent decreto Ordinarii
loci aut dioecesis consuetudini.
Can.
832. Sacerdoti fas est oblatam ultro maiorem stipem pro Missae
applicatione accipere; et, nisi loci Ordinarius prohibuerit, etiam minorem.
Can.
833. Praesumitur oblatorem petiisse solam Missae applicationem; si
tamen oblator expresse aliquas circumstantias in Missae celebratione servandas
determinaverit, sacerdos, eleemosynam acceptans, eius voluntati stare debet.
Can.
834. § 1. Missae pro quibus celebrandis tempus ab oblatore expresse
praescriptum est, eo omnino tempore sunt celebrandae.
§ 2. Si
oblator nullum tempus pro Missarum manualium celebratione expresse praescripserit:
1.o Missae
pro urgenti causa oblatae quamprimum tempore utili sunt celebrandae;
2.o In
aliis casibus Missae sunt celebrandae intra modicum tempus pro maiore vel
minore Missarum numero.
§ 3. Quod
si oblator arbitrio sacerdotis tempus celebrationis expresse reliquerit,
sacerdos poterit tempore quo sibi magis placuerit, eas celebrare, firmo
praescripto can. 835.
Can.
835. Nemini licet tot Missarum onera per se celebrandarum recipere
quibus intra annum satisfacere nequeat.
Can.
836. In ecclesiis in quibus ob fidelium peculiarem devotionem
Missarum eleemosynae ita affluunt, ut omnes Missae celebrari ibidem debito
tempore nequeant, moneantur fideles, per tabellam in loco patenti et obvio
positam, Missas oblatas celebratum iri vel ibidem, cum commode poterit, vel
alibi.
Can.
837. Qui Missas per alios celebrandas habet, eas quamprimum
distribuat, firmo praescripto can. 841; sed tempus legitimum pro earundem
celebratione incipit a die quo sacerdos celebraturus easdem receperit, nisi
aliud constet.
Can.
838. Qui habent Missarum numerum de quibus sibi liceat libere
disponere, possunt eas tribuere sacerdotibus sibi acceptis, dummodo probe sibi
constet eos esse omni exceptione maiores vel testimonio proprii Ordinarii
commendatos.
Can.
839. Qui Missas a fidelibus receptas aut quoquo modo suae fidei
commissas aliis celebrandas tradiderint, obligatione tenentur usque dum
acceptatae ab eisdem obligationis et recepti stipendii testimonium obtinuerint.
Can.
840. § I. Qui Missarum stipes manuales ad alios transmittit, debet
acceptas integre transmittere, nisi aut oblator expresse permittat aliquid
retinere, aut certo constet excessum supra taxam dioecesanam datum fuisse
intuitu personae.
§ 2. In
Missis ad instar manualium, nisi obstet mens fundatoris, legitime retinetur
excessus et satis est remittere solam eleemosynam manualem dioecesis in qua
Missa celebratur, si pinguis eleemosyna locum pro parte teneat dotis beneficii
aut causae piae.
Can.
841. § 1. Omnes et singuli administratores causarum piarum aut quoquo
modo ad Missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, sub
exitum cuiuslibet anni, Missarum onera quibus nondum fuerit satisfactum, suis
Ordinariis tradant secundum modum ab his definiendum.
§ 2. Hoc
autem tempus ita est accipiendum ut in Missis ad instar manualium obligatio eas
deponendi decurrat a fine illius anni intra quem onera impleri debuissent; in
manualibus vero, post annum a die suscepti oneris, salva diversa offerentium
voluntate.
Can.
842. Ius et officium advigilandi ut onera Missarum adimpleantur, in
ecclesiis saecularium pertinet ad loci Ordinarium; in religiosorum ecclesiis,
ad eorum Superiores.
Can.
843. § l. Rectores ecclesiarum aliorumque piorum locorum sive
saecularium sive religiosorum in quibus eleemosynae Missarum recipi solent,
peculiarem habeant librum in quo accurate notent Missarum receptarum numerum,
intentionem, eleemosynam, celebrationem.
§ 2.
Ordinarii tenentur obligatione singulis saltem annis huiusmodi libros sive per
se ipsi sive per alios recognoscendi.
Can.
844. § l. Ordinarii quoque locorum et Superiores religiosi qui
propriis subditis aliisve Missas celebrandas committunt, quas acceperint Missas
cum suis eleemosynis cito in librum per ordinem referant curentque pro viribus
ut quamprimum celebrentur.
§ 2. Imo
omnes sacerdotes sive saeculares sive religiosi debent accurate adnotare quas
quisque Missarum intentiones receperit, quibusve satisfecerit.
|