CAPUT I.
De ministro
sacramenti poenitentiae.
Can.
871. Minister huius sacramenti est solus sacerdos.
Can.
872. Praeter potestatem ordinis, ad validam peccatorum absolutionem
requiritur in ministro potestas iurisdictionis, sive ordinaria sive delegata,
in poenitentem.
Can.
873. § 1. Ordinaria iurisdictione ad confessiones excipiendas pro
universa Ecclesia, praeter Romanum Pontificem, potiuntur S. R. E. Cardinales;
pro suo quisque territorio Ordinarius loci, et parochus aliique qui loco
parochi sunt.
§ 2. Hac
eadem iurisdictione gaudent etiam canonicus poenitentiarius ecclesiae quoque
collegiatae, ad normam can. 401, § 1, et Superiores religiosi exempti pro suis
subditis, ad normam constitutionum.
§ 3. Haec
iurisdictio cessat amissione officii, ad normam can.183, et, post sententiam
condemnatoriam vel declaratoriam, excommunicatione, suspensione ab officio,
interdicto.
Can.
874. § l. Iurisdictionem delegatam ad recipiendas confessiones
quorumlibet sive saecularium sive religiosorum confert sacerdotibus tum
saecularibus tum religiosis etiam exemptis Ordinarius loci in quo confessiones
excipiuntur; sacerdotes autem religiosi eadem ne utantur sine licentia saltem
praesumpta sui Superioris, firmo tamen praescripto can. 519.
§ 2.
Locorum Ordinarii iurisdictionem ad audiendas confessiones habitualiter ne
concedant religiosis qui a proprio Superiore non praesentantur; iis vero qui a
proprio Superiore praesentantur, sine gravi causa eam ne denegent, firmo tamen
praescripto can. 877.
Can.
875. § 1. In religione clericali exempta ad recipiendas confessiones
professorum, novitiorum aliorumve de quibus in can. 514, § 1, iurisdictionem
delegatam confert quoque proprius eorundem Superior, ad normam constitutionum;
cui fas est eam concedere etiam sacerdotibus e clero saeculari aut alius
religionis.
§ 2. In
religione laicali exempta, Superior proponit confessarium, qui tamen
iurisdictionem obtinere debet ab Ordinario loci, in quo religiosa domus
reperitur.
Can.
876. § l. Revocata qualibet contraria particulari lege seu
privilegio, sacerdotes tum saeculares tum religiosi, cuiusvis gradus aut
officii, ad confessiones quarumcunque religiosarum ac novitiarum valide et
licite recipiendas peculiari iurisdictione indigent, salvo praescripto can.
239, § 1, n. l, 522, 523.
§ 2. Hanc
iurisdictionem confert loci Ordinarius, ubi religiosarum domus sita est, ad
normam can. 525.
Can.
877. § 1. Tum locorum Ordinarii iurisdictionem, tum Superiores
religiosi iurisdictionem aut licentiam audiendarum confessionum ne concedant,
nisi iis qui idonei per examen reperti fuerint, nisi agatur de sacerdote cuius
theologicam doctrinam aliunde compertam habeant.
§ 2. Si
post concessam iurisdictionem aut licentiam prudenter dubitent num probatus a
se antea sacerdos pergat adhuc idoneus esse, eum ad novum doctrinae periculum
adigant, etsi agatur de parocho aut canonico poenitentiario.
Can.
878. § 1. Iurisdictio delegata aut licentia audiendarum confessionum concedi
potest certis quibusdam circumscripta finibus.
§ 2.
Caveant tamen locorum Ordinarii ac religiosi Superiores ne iurisdictionem aut
licentiam sine rationabili causa nimis coarctent.
Can.
879. § 1. Ad confessiones valide audiendas opus est iurisdictione
scripto vel verbis expresse concessa.
§ 2. Pro
concessione iurisdictionis nihil exigi potest.
Can.
880. § 1. Loci Ordinarius vel Superior religiosus iurisdictionem vel
licentiam ad audiendas confessiones ne revocent aut suspendant, nisi gravem ob
causam.
§ 2. At
graves ob causas Ordinarius potest etiam parocho aut poenitentiario confessarii
munus interdicere, salvo recursu in devolutivo ad Sedem Apostolicam.
§ 3. Non
tamen licet Episcopo, inconsulta Sede Apostolica, si de domo formata agatur,
omnibus alicuius religiosae domus confessariis una simul iurisdictionem
adimere.
Can.
881. § 1. Omnes utriusque cleri sacerdotes ad audiendas confessiones
approbati in aliquo loco, sive ordinaria sive delegata iurisdictione instructi,
possunt etiam vagos ac peregrinos ex alia dioecesi vel paroecia ad sese
accedentes, itemque catholicos cuiusque ritus orientalis, valide et licite
absolvere.
§ 2. Qui
ordinariam habent absolvendi potestatem, possunt subditos absolvere ubique
terrarum.
Can.
882. In periculo mortis omnes sacerdotes, licet ad confessiones non
approbati, valide et licite absolvunt quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis
aut censuris, quantumvis reservatis et notoriis, etiamsi praesens sit sacerdos
approbatus, salvo praescripto can. 884, 2252.
Can.
883. § 1. Sacerdotes omnes maritimum iter arripientes, dummodo vel a
proprio Ordinario, vel ab Ordinario portus in quo navim conscendunt, vel etiam
ab Ordinario cuiusvis portus interiecti per quem in itinere transeunt,
facultatem rite acceperint confessiones audiendi, possunt, toto itinere,
quorumlibet fidelium secum navigantium confessiones in navi excipere, quamvis
navis in itinere transeat vel etiam aliquandiu consistat variis in locis
diversorum Ordinariorum iurisdictioni subiectis.
§ 2.
Quoties vero navis in itinere consistat, possunt confessiones excipere tum
fidelium qui quavis de causa ad navim accedant, tum eorum qui ipsis ad terram
obiter appellentibus confiteri petant eosque valide ac licite absolvere etiam a
casibus Ordinario loci reservatis.
Can.
884. Absolutio complicis in peccato turpi invalida est, praeterquam
in mortis periculo; et etiam in periculo mortis, extra casum necessitatis, est
ex parte confessarii illicita ad normam constitutionum apostolicarum et
nominatim constitutionis Benedicti XIV Sacramentum Poenitentiae, 1 Iun.
1741.
Can.
885. Etsi preces, ab Ecclesia formulae absolutoriae adiunctae, ad
ipsam absolutionem obtinendam non sint necessariae, nihilominus, nisi iusta
decausa, ne omittantur.
Can.
886. Si confessarius dubitare nequeat de poenitentis dispositionibus
et hic absolutionem petat, absolutio nec deneganda, nec differenda est.
Can.
887. Pro qualitate et numero peccatorum et conditione poenitentis
salutares et convenientes satisfactiones confessarius iniungat; quas poenitens
volenti animo excipere atque ipse per se debet implere.
Can.
888. § 1. Meminerit sacerdos in audiendis confessionibus se iudicis
pariter et medici personam sustinere ac divinae iustitiae simul et
misericordiae ministrum a Deo constitutum esse ut honori divino et animarum
saluti consulat.
§ 2. Caveat
omnino ne complicis nomen inquirat, ne curiosis aut inutilibus quaestionibus,
maxime circa sextum Decalogi praeceptum, quemquam detineat, et praesertim ne
iuniores de iis quae ignorant imprudenter interroget.
Can.
889. § 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat
diligenter confessarius ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de
causa prodat aliquatenus peccatorem.
§ 2.
Obligatione servandi sacramentale sigillum tenentur quoque interpres aliique
omnes ad quos notitia confessionis quoquo modo pervenerit.
Can.
890. § l. Omnino prohibitus est confessario usus scientiae ex
confessione acquisitae cum gravamine poenitentis, excluso etiam quovis
revelationis periculo.
§ 2. Tam
Superiores pro tempore exsistentes, quam confessarii qui postea Superiores
fuerint renuntiati, notitia quam de peccatis in confessione habuerint, ad
exteriorem gubernationem nullo modo uti possunt.
Can.
891. Magister novitiorum eiusque socius, Superior Seminarii
collegiive sacramentales confessiones suorum alumnorum secum in eadem domo
commorantium ne audiant, nisi alumni ex gravi et urgenti causa in casibus
particularibus sponte id petant.
Can.
892. § l. Parochi aliique quibus cura animarum vi muneris est
demandata, gravi iustitiae obligatione tenentur audiendi sive per se sive per
alium confessiones fidelium sibi commissorum, quoties ii audiri rationabiliter
petant.
§ 2.
Urgente necessitate, omnes confessarii obligatione tenentur ex caritate
confessiones fidelium audiendi, et in mortis periculo omnes sacerdotes.
|