CAPUT II.
De subiecto
extremae unctionis.
Can.
940. § l. Extrema unctio praeberi non potest nisi fideli, qui post
adeptum usum rationis ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versetur.
§ 2. In
eadem infirmitate hoc sacramentum iterari non potest, nisi infirmus post
susceptam unctionem convaluerit et in aliud vitae discrimen inciderit.
Can.
941. Quando dubitatur num infirmus usum rationis attigerit, num in
periculo mortis reipsa versetur vel num mortuus sit, hoc sacramentum
ministretur sub conditione.
Can.
942. Hoc sacramentum non est conferendum illis qui impoenitentes in
manifesto peccato mortali contumaciter perseverant; quod si hoc dubium fuerit,
conferatur sub conditione.
Can.
943. Infirmis autem qui, cum suae mentis compotes essent, illud
saltem implicite petierunt aut verisimiliter petiissent, etiamsi deinde sensus
vel usum rationis amiserint, nihilominus absolute praebeatur.
Can.
944. Quamvis hoc sacramentum per se non sit de necessitate medii ad
salutem, nemini tamen licet illud negligere; et omni studio et diligentia
curandum ut infirmi, dum sui plene compotes sunt, illud recipiant.
|