CAPUT II.
De subiecto
sacrae ordinationis.
Can.
968. § 1. Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus;
licite autem, qui ad normam sacrorum canonum debitis qualitatibus, iudicio
proprii Ordinarii, praeditus sit, neque ulla detineatur irregularitate aliove
impedimento.
§ 2. Qui
irregularitate aliove impedimento detinentur, licet post ordinationem etiam
sine propria culpa exorto, prohibentur receptos ordines exercere.
Can.
969. § 1. Nemo ex saecularibus ordinetur, qui iudicio proprii
Episcopi non sit necessarius vel utilis ecclesiis dioecesis.
§ 2. Non
prohibetur tamen Episcopus proprium promovere subditum, qui in futurum, praevia
legitima excardinatione et incardinatione, servitio alius dioecesis destinetur.
Can.
970. Proprius Episcopus vel Superior religiosus maior potest suis
clericis ex quavis canonica causa, occulta quoque, etiam extraiudicialiter,
ascensum ad ordines interdicere, salvo iure recursus ad Sanctam Sedem, vel
etiam ad Moderatorem generalem, si agatur de religiosis quibus ascensum
interdixerit Superior provincialis.
Can.
971. Nefas est quemquam, quovis modo, ob quamlibet rationem, ad
statum clericalem cogere, vel canonice idoneum ab eodem avertere.
Can.
972. § l. Curandum ut ad sacros ordines adspirantes inde a teneris
annis in Seminario recipiantur; sed omnes ibidem commorari tenentur saltem per
integrum sacrae theologiae curriculum, nisi Ordinarius in casibus peculiaribus,
gravi de causa, onerata eius conscientia, dispensaverit.
§ 2. Qui ad
ordines adspirant et extra Seminarium legitime morantur, commendentur pio et
idoneo sacerdoti, qui eis invigilet eosque ad pietatem informet.
|