CAPUT VIII.
De tempore
et loco celebrationis matrimonii.
Can.
1108. § 1. Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest.
§ 2.
Sollemnis tantum nuptiarum benedictio vetatur a prima dominica Adventus usque
ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV Cinerum usque ad dominicam
Paschatis inclusive.
§ 3.
Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis
temporibus eam permittere ex iusta causa, monitis sponsis ut a nimia pompa
abstineant.
Can.
1109. § 1. Matrimonium inter catholicos celebretur in ecclesia
paroeciali; in alia autem ecclesia vel oratorio sive publico sive semi -
publico, nonnisi de licentia Ordinarii loci vel parochi celebrari poterit.
§ 2.
Matrimonium in aedibus privatis celebrari Ordinarii locorum in extraordinario
tantum aliquo casu et accedente semper iusta ac rationabili causa permittere
possunt; sed in ecclesiis vel oratoriis sive Seminarii sive religiosarum,
Ordinarii id ne permittant, nisi urgente necessitate, ac opportunis adhibitis
cautelis.
§ 3.
Matrimonia vero inter partem catholicam et partem acatholicam extra ecclesiam
celebrentur; quod si Ordinarius prudenter iudicet id servari non posse quin
graviora oriantur mala, prudenti eius arbitrio committitur hac super re
dispensare, firmo tamen praescripto can. 1102, § 2.
|