ART. II.
De separatione tori, mensae et habitationis.
Can.
1128. Coniuges servare debent vitae coniugalis communionem, nisi
iusta causa eos excuset.
Can.
1129. § 1. Propter coniugis adulterium, alter coniux, manente
vinculo, ius habet solvendi, etiam in perpetuum, vitae communionem, nisi in
crimen consenserit, aut eidem causam dederit, vel illud expresse aut tacite
condonaverit, vel ipse quoque idem crimen commiserit.
§ 2. Tacita
condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de crimine adulterii certior
factus est, cum altero coniuge sponte, maritali affectu, conversatus fuerit;
praesumitur vero, nisi sex intra menses coniugem adulterum expulerit vel
dereliquerit, aut legitimam accusationem fecerit.
Can.
1130. Coniux innocens, sive iudicis sententia sive propria
auctoritate legitime discesserit, nulla unquam obligatione tenetur coniugem
adulterum rursus admittendi ad vitae consortium; potest autem eundem admittere
aut revocare, nisi ex ipsius consensu ille statum matrimonio contrarium
susceperit.
Can.
1131. § 1. Si alter coniux sectae acatholicae nomen dederit; si
prolem acatholice educaverit; si vitam criminosam et ignominiosam ducat; si
grave seu animae seu corporis periculum alteri facessat; si saevitiis vitam
communem nimis difficilem reddat, haec aliaque id genus, sunt pro altero
coniuge totidem legitimae causae discedendi, auctoritate Ordinarii loci, et
etiam propria auctoritate, si de eis certo constet, et periculum sit in mora.
§ 2. In
omnibus his casibus, causa separationis cessante, vitae consuetudo restauranda
est; sed si separatio ab Ordinario pronuntiata fuerit ad certum incertumve
tempus, coniux innocens ad id non obligatur, nisi ex decreto Ordinarii vel exacto
tempore.
Can.
1132. Instituta separatione, filii educandi sunt penes coniugem
innocentem, et si alter coniugum sit acatholicus, penes coniugem catholicum,
nisi in utroque casu Ordinarius pro ipsorum filiorum bono, salva semper
eorundem catholica educatione, aliud decreverit.
|