CAPUT XI.
De
matrimonii convalidatione.
ART. I. De
convalidatione simplici.
Can.
1133. § 1. Ad convalidandum matrimonium irritum ob impedimentum
dirimens, requiritur ut cesset vel dispensetur impedimentum et consensum
renovet saltem pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec
renovatio iure ecclesiastico requiritur ad validitatem, etiamsi initio utraque
pars consensum praestiterit nec postea revocaverit.
Can.
1134. Renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in
matrimonium quod constet ab initio nullum fuisse.
Can.
1135. § 1. Si impedimentum sit publicum, consensus ab utraque parte
renovandus est forma iure praescripta.
§ 2. Si sit
occultum et utrique parti notum, satis est ut consensus ab utraque parte
renovetur privatim et secreto. ·
§ 3. Si sit
occultum et uni parti ignotum, satis est ut sola pars impedimenti conscia
consensum privatim et secreto renovet, dummodo altera in consensu praestito
perseveret.
Can.
1136. § 1. Matrimonium irritum ob defectum consensus convalidatur, si
pars quae non consenserat, iam consentiat, dummodo consensus ab altera parte
praestitus perseveret.
§ 2. Si
defectus consensus fuerit mere internus, satis est ut pars quae non
consenserat, interius consentiat.
§ 3. Si
fuerit etiam externus, necesse est consensum etiam exterius manifestare, vel
forma iure praescripta, si defectus fuerit publicus, vel alio modo privato et
secreto, si fuerit occultus.
Can.
1137. Matrimonium nullum ob defectum formae, ut validum fiat,
contrahi denuo debet legitima forma.
|