TITULUS
X.
De
oratoriis.
Can.
1188. § 1. Oratorium est locus divino cultui destinatus, non tamen eo
potissimum fine ut universo fidelium populo usui sit ad religionem publice
colendam.
§ 2. Est vero
oratorium:
1.o Publicum,
si praecipue erectum sit in commodum alicuius collegii aut etiam privatorum,
ita tamen ut omnibus fidelibus, tempore saltem divinorum officiorum, ius sit,
legitime comprobatum, illud adeundi;
2.o Semi-publicum, si in
commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo convenientium erectum
sit, neque liberum cuique sit illud adire;
3.o Privatum
seu domesticum, si in privatis aedibus in commodum alicuius tantum
familiae vel personae privatae erectum sit.
Can.
1189. Oratoria S. R. E. Cardinalium et Episcoporum sive
residentialium sive titularium, licet privata, fruuntur tamen omnibus iuribus
et privilegiis quibus oratoria semi-publica gaudent.
Can.
1190. Aediculae in coemeterio a familiis seu personis privatis ad
suam sepulturam erectae, sunt oratoria privata.
Can.
1191. § 1. Oratoria publica eodem iure quo ecclesiae reguntur.
§ 2. Quare
in oratorio publico, dummodo auctoritate Ordinarii ad publicum Dei cultum
perpetuo per benedictionem vel consecrationem, ad normam can. 1155,1156,
dedicatum fuerit, omnes sacrae functiones celebrari possunt, salvo contrario
rubricarum praescripto.
Can.
1192. § 1. Oratoria semi-publica erigi nequeunt sine Ordinarii
licentia.
§ 2.
Ordinarius hanc licentiam ne concedat, nisi prius per se vel per alium
ecclesiasticum virum oratorium visitaverit et decenter instructum repererit.
§ 3. Data
autem licentia, oratorium ad usus profanos converti nequit sine eiusdem
Ordinarii auctoritate.
§ 4. In
collegiis aut convictibus iuventuti instituendae, in gymnasiis, lyceis,
arcibus, praesidiis militum, carceribus, xenodochiis, etc., praeter oratorium
principale, alia minora ne erigantur, nisi, Ordinarii iudicio, necessitas aut
magna utilitas id exigat.
Can.
1193. In oratoriis semi-publicis, legitime erectis, omnia divina
officia functionesve ecclesiasticae celebrari possunt, nisi obstent rubricae
aut Ordinarius aliqua exceperit.
Can.
1194. In privatis coemeteriorum aediculis, de quibus in can. 1190,
Ordinarius loci permittere habitualiter potest etiam plurium Missarum
celebrationem; in aliis oratoriis domesticis, nonnisi unius Missae, per modum
actus, in casu aliquo extraordinario, iusta et rationabili de causa; Ordinarius
autem has permissiones ne elargiatur, nisi ad normam can. 1192, § 2.
Can.
1195. § 1. In oratoriis domesticis ex indulto Apostolicae Sedis, nisi
aliud in eodem indulto expresse caveatur, celebrari potest, postquam Ordinarius
oratorium visitaverit et probaverit ad normam can. 1192, § 2, unica Missa,
eaque lecta, singulis diebus, exceptis festis sollemnioribus; sed aliae
functiones ecclesiasticae ibidem ne fiant.
§ 2.
Ordinarius vero, dummodo iustae adsint et rationabiles causae, diversae ab eis
ob quas indultum concessum fuit, etiam sollemnioribus festis permittere potest
per modum actus Missae celebrationem.
Can.
1196. § 1. Oratoria domestica nec consecrari nec benedici possunt
more ecclesiarum.
§ 2. Licet
oratoria domestica et semi-publica communi locorum domorumve benedictione aut
nulla benedictione donentur, debent tamen esse divino tantum cultui reservata
et ab omnibus domesticis usibus libera.
|