CAPUT II.
De
cadaveris translatione ad ecclesiam, funere ac depoeitione.
Can.
1215. Nisi gravis causa obstet, cadavera fidelium, antequam
tumulentur, transferenda sunt e loco in quo reperiuntur, in ecclesiam, ubi
funus, idest totus ordo exsequiarum quae in probatis liturgicis libris
describuntur, persolvatur.
Can.
1216. § 1. Ecclesia in quam cadaver pro funere transferri debet, ex
iure ordinario est ecclesia propriae defuncti paroeciae, nisi defunctus aliam
funeris ecclesiam legitime elegerit.
§ 2. Si
defunctus plures habuerit paroecias proprias, ecclesia funeris est ecclesia
paroeciae in cuius territorio decessit.
Can.
1217. In dubio de iure alius ecclesiae, ius propriae ecclesiae
paroecialis semper praevalere debet.
Can.
1218. § 1. Licet mors acciderit extra propriam paroeciam, cadaver
tamen in ecclesiam paroeciae propriae quae vicinior sit, ob funus transferendum
est, si ad eam commode pedestri itinere asportari possit; secus in ecclesiam
paroeciae in qua mors accidit.
§ 2.
Ordinarii est pro suo territorio, inspectis peculiaribus circumstantiis,
distantiam aliaque adiuncta designare, quae translationem cadaveris ad
ecelesiam funeris aut locum sepulturae incommodam reddant; et si paroeciae ad
diversas dioeceses pertineant, designatio attenditur Ordinarii dioecesis in qua
defunctus supremum diem obiit.
§ 3. Licet
translatio ad ecclesiam funeris aut ad locum sepulturae incommoda sit, semper
tamen integrum est familiae, heredibus, aliisve quorum interest, cadaver illuc
deferre, susceptis translationis expensis.
Can.
1219. § 1. Si S. R. E. Cardinalis in Urbe decesserit, corpus
transferendum est, funeris causa, in ecclesiam quam Romanus Pontifex
designaverit; si vero extra Urbem, in ecclesiam insigniorem civitatis seu loci
ubi mors accidit, nisi Cardinalis atiam elegerit.
§ 2.
Defuncto Episcopo residentiali, etiam cardinalitia dignitate aucto, aut Abbate
vel Praelato nullius, corpus, funeris causa, transferri debet in
ecclesiam cathedralem, abbatialem vel praelatitiam, si id commode fieri possit;
secus, in ecclesiam insigniorem civitatis seu loci, nisi in utroque casu
defunctus aliam ecclesiam elegerit.
Can.
1220. Beneficiarii residentiales ad ecclesiam sui beneficii
transferendi sunt, nisi aliam sibi elegerint ecclesiam funeris.
Can.
1221 § 1. Professi religiosi ac novitii, defuncti cum sint,
transferendi sunt, funeris causa, ad ecclesiam vel oratorium suae domus vel
saltem suae religionis, nisi novitii aliam ecclesiam ad suum funus elegerint;
ius autem levandi cadaver et illud deducendi ad ecclesiam funerantem pertinet
semper ad Superiorem religiosum.
§ 2. Si
longe moriantur a domo ita ut in ecclesiam suae domus vel saltem suae
religionis nequeant commode asportari, funerandi sunt in ecclesia paroeciae ubi
decedunt, nisi novitius aliam ecclesiam ad funus elegerit, et salvo
Superioribus iure de quo in can. 1218, § 3.
§ 3. Quae
de novitiis dicta sunt §§ 1, 2, valent quoque de famulis actu servientibus et
intra domus septa stabiliter commorantibus; qui tamen, si extra religiosam
domum decesserint, funerandi sunt ad normam can. 1216-1218.
Can.
1222. Quod attinet ad defunctos qui in domo etiam regulari vel
collegio degebant ratione hospitii, educationis vel infirmitatis, et ad
defunctos in hospitali, standum est canonibus 1216-1218, nisi constet de iure
particulari aut privilegio; quod vero ad illos attinet qui in Seminario
moriuntur, servetur praescriptum can. 1368.
Can.1223.
§ 1. Omnibus licet, nisi expresse iure prohibeantur, eligere ecclesiam sui
funeris aut coemeterium sepulturae.
§ 2. Uxor
et filii puberes in hac electione prorsus immunes sunt a maritali vel patria
potestate.
Can.
1224. Ecclesiam funeris
aut sepulturae coemeterium eligere prohibentur:
1.o Impuberes;
verum pro filio aut filia impubere, etiam post eorum mortem, hanc electionem
facere possunt parentes vel tutor;
2.o Religiosi
professi cuiuslibet gradus aut dignitatis, non tamen si sint Episcopi.
Can.
1225. Ut electio ecclesiae funeris valeat, cadat necesse est vel in
ecclesiam paroecialem, vel in ecclesiam regularium, non tamen monialium (nisi
agatur de mulieribus quae famulatus, educationis, infirmitatis aut hospitii
causa intra clausuram eiusdem monasterii non precario commorabantur), vel in
ecclesiam iuris patronatus, si agatur de patrono, vel in aliam ecclesiam
funerandi iure praeditam.
Can.
1226. § 1. Ecclesiam funeris aut coemeterium sepulturae quis eligere
potest per se vel per alium cui legitimum mandatum dederit; factamque
electionem aut mandati concessionem quolibet legitimo modo probare licet.
§ 2. Si
electio fiat per alium, hic suum mandatum explere potest etiam post mortem
mandantis.
Can.
1227. Religiosi et clerici saeculares districte vetantur ne quos ad
vovendum, iurandum vel fide interposita seu aliter promittendum inducant ut
apud ipsorum ecclesias funus aut apud ipsorum coemeterium sepulturam eligant,
vel factam electionem non immutent; quod si contra factum fuerit, electio sit
nulla.
Can.
1228. § 1. Si electa fuerit sepultura in coemeterio diverso a
coemeterio propriae defuncti paroeciae, cadaver in illo sepeliatur, dummodo
nihil obstet ex parte eorum a quibus coemeterium pendet.
§ 2. Electa
sepultura in coemeterio religiosorum, ut cadaver inibi sepeliri queat,
requiritur et sufficit consensus Superioris religiosi, ad normam constitutionum
cuiusque religionis.
Can.
1229. § 1. Si quis, sepulcrum maiorum in aliquo coemeterio possidens,
non electa alibi sepultura, decesserit, in eodem sepeliendus est, si illuc commode
asportari possit, salvo praescripto can. 1218, § 3.
§ 2. Pro
uxore attenditur sepulcrum viri, et, si plures habuerit, sepulcrum ultimi.
§ 3. Plura
si sint maiorum aut viri sepulcra, defuncti familia aut heredes locum
sepulturae deligant.
Can.
1230. § 1. Proprius defuncti parochus non solum ius sed etiam
officium habet, excepto gravi necessitatis casu, levandi per se vel per alium
cadaver, illud comitandi ad suam ecclesiam paroecialem ibique exsequias
persolvendi, firmo praescripto can. 1216, § 2.
§ 2. Quod
si mors acciderit in loco alienae paroeciae, et cadaver ad ecclesiam propriae
paroeciae commode asportari possit, parochi proprii est, praemonito parocho
loci, illud levare, comitari ad suam ecclesiam ibique exsequias peragere.
§ 3. Si
ecclesia funeris sit ecclesia regularis aliave exempta a iurisdictione parochi,
parochus, sub cruce ecclesiae funerantis, cadaver levat ac deducit ad
ecclesiam; sed exsequias rector ecclesiae celebrat.
§ 4. Si
vero ecclesia funeris non sit exempta a iurisdictione parochi, celebratio
exsequiarum, salvo peculiari privilegio, pertinet non ad rectorem ecclesiae
funerantis, sed ad parochum in cuius territorio ecclesia sita est, dummodo
defunctus parocho subiectus fuerit.
§ 5.
Religiosas et novitias, in religiosa domo defunctas, ad clausurae limen
deferant aliae religiosae; indeque, si de religiosis agatur iurisdictioni
parochi non obnoxiis, ad propriam religiosae domus ecclesiam vel oratorium
deducit et exsequias peragit cappellanus; si de aliis religiosis, valet
praescriptum § 1.; quod vero ad religiosas attinet extra domum defunctas,
serventur generalia canonum praescripta.
§ 6.
Defuncto S. R. E. Cardinali aut Episcopo extra Urbem in civitate episcopali,
servetur praescriptum can. 397, n. 3.
§ 7. Si
cadaver mittatur ad locum ubi nec defunctus propriam paroeciam habebat, nec
ecclesia funeris legitime fuerat electa, ius levandi cadaver, peragendi
exsequias, si peragendae sint, et cadaver ad sepulturam deducendi, pertinet ad
ecclesiam cathedralem eiusdem loci; quae si desit, ad ecclesiam paroeciae in
qua coemeterium situm est, nisi aliud ferant loci consuetudo aut dioecesana
statuta.
Can.
1231. § 1. Expletis in ecclesia exsequiis, cadaver tumulandum est ad
normam librorum liturgicorum in coemeterio ecclesiae funeris, salvis
praescriptis can. 1228, 1229.
§ 2. Qui
exsequias in ecclesia peregit, non solum ius, sed etiam officium habet, excepto
gravi necessitatis casu, comitandi per se vel per alium sacerdotem cadaver ad
locum sepulturae.
Can.
1232. § 1. Sacerdos qui cadaver comitetur ad ecclesiam funeris vel ad
locum sepulturae, libere transire poterit, cum stola quoque et cruce elevata,
per territorium alius paroeciae vel dioecesis, etiam sine parochi vel Ordinarii
licentia.
§ 2. Si
cadaver tumulandum sit in coemeterio ad quod commode asportari nequeat,
parochus vel rector ecclesiae funeris nequit sibi vindicare ius illud comitandi
extra fines civitatis vel loci.
Can.
1233. § 1. Nequit parochus, sine iusta et gravi causa ab Ordinario
probata, excludere clericos saeculares, religiosos ac pia sodalitia quae
familia vel heredes advocare velint ad deducendum cadaver ad ecclesiam funeris
et ad sepulturam, et assistendum funeri; clerici tamen ipsi ecclesiae addicti a
familia vel heredibus prae aliis omnibus invitari debent.
§ 2.
Nunquam admittantur societates vel insignia religioni catholicae manifeste
hostilia.
§ 3.
Associantes cadaver tenentur morem gerere parocho circa ductum funeris, salvis
uniuscuiusque praecedentiae iuribus.
§ 4. Laici
cadaver, generis aut dignitatis cuiusvis ille fuerit, clerici ne deferant.
Can.
1234. § 1. Locorum Ordinarii indicem funeralium taxarum seu
eleemosynarum, si non exsistat, pro suo territorio, de consilio Capituli
cathedralis, ac, si opportunum duxerint, vicariorum foraneorum dioecesis et
parochorum civitatis episcopalis, conficiant, attentis legitimis
consuetudinibus particularibus et omnibus personarum et locorum circumstantiis;
in eoque pro diversis casibus iura singulorum moderate determinent, ita ut
quaelibet contentionum et scandali removeatur occasio.
§ 2. Si in
indice plures classes enumerentur, liberum est iis quorum interest classem
eligere.
Can.1235.
§ 1. Districte prohibetur ne quis, sepulturae vel exsequiarum seu anniversarii
mortuorum causa, quidquam exigat ultra id quod in dioecesano taxarum indice
statuitur.
§ 2.
Pauperes gratis omnino ac decenter funerentur et sepeliantur, cum exsequiis,
secundum liturgicas leges et dioecesana statuta, praescriptis.
Can.
1236. § 1. Salvo iure particulari, quoties fidelis non funeratur in
ecclesia paroeciali propria, proprio defuncti parocho debetur portio
paroecialis, excepto casu quo cadaver in ecclesiam propriae paroeciae commode
asportari nequeat.
§ 2. Si
quis habeat plures paroecias proprias ad quas cadaver commode deferri posset,
et alibi funeretur, portio paroecialis dividenda est inter omnes parochos
proprios.
Can.
1237. § 1. Detrahi debet portio paroecialis ex omnibus et solis
emolumentis, quae statuta sunt pro funere et tumulatione in taxa dioecesana.
§ 2. Si
quacunque de causa primum sollemne officium funebre non statim, sed intra
mensem completum a die tumulationis fiat, licet hoc die non defuerint minora
publica officia, portio tamen paroecialis ex huius etiam funeris emolumentis
debetur.
§ 3.
Quantitas portionis paroecialis determinetur in taxa dioecesana; et si ecclesia
paroecialis et ecclesia funerans ad diversas dioeceses pertineant, quantitas
portionis paroecialis attenditur secundum taxam ecclesiae funerantis.
Can.
1238. Expleta tumulatione, minister in libro defunctorum describat
nomen et aetatem defuncti, nomen parentum vel coniugis, tempus mortis, quis et
quae Sacramenta ministraverit, locum et tempus tumulationis.
|