CAPUT III.
De iis
quibus sepultura ecclesiastica concedenda est
aut neganda.
Can.
1239. § 1. Ad sepulturam ecclesiasticam non sunt admittendi qui sine
baptismo decesserint.
§ 2.
Catechumeni qui nulla sua culpa sine baptismo moriantur, baptizatis accensendi
sunt.
§ 3. Omnes
baptizati sepultura ecclesiastica donandi sunt, nisi eadem a iure expresse
priventur.
Can.
1240. § 1. Ecclesiastica sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua
dederint poenitentiae signa:
1.o Notorii
apostatae a christiana fide, aut sectae haereticae vel schismaticae aut sectae
massonicae aliisve eiusdem generis societatibus notorie addicti;
2.o
Excommunicati vel interdicti post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam;
3.o Qui se
ipsi occiderint deliberato consilio;
4.o Mortui
in duello aut ex vulnere inde relato;
5.o Qui
mandaverint suum corpus cremationi tradi;
6.o Alii
peccatores publici et manifesti.
§ 2. Occurrente praedictis in
casibus aliquo dubio, consulatur, si tempus sinat, Ordinarius; permanente
dubio, cadaver sepulturae ecclesiasticae tradatur, ita tamen ut removeatur
scandalum.
Can.
1241. Excluso ab ecclesiastica sepultura deneganda quoque sunt tum
quaelibet Missa exsequialis, etiam anniversaria, tum alia publica officia
funebria.
Can.
1242. Si fieri sine gravi incommodo queat, cadaver excommunicati
vitandi qui, contra canonum statuta, sepulturam in loco sacro obtinuit,
exhumandum est, servato praescripto can. 1214, § 1, et in loco profano de quo
in can. 1212, reponendum.
|