SECTIO
II.
DE
TEMPORIBUS SACRIS.
Can.
1243. Tempora sacra sunt dies festi; iisque accensentur dies
abstinentiae et ieiunii.
Can.
1244. § 1. Dies festos itemque dies abstinentiae et ieiunii,
universae Ecclesiae communes, constituere, transferre, abolere, unius est
supremae ecclesiasticae auctoritatis.
§ 2.
Ordinarii locorum peculiares suis dioecesibus seu locis dies festos aut dies
abstinentiae et ieiunii possunt, per modum tantum actus, indicere.
Can.
1245. § 1. Non solum Ordinarii locorum, sed etiam parochi, in casibus
singularibus iustaque de causa, possunt subiectos sibi singulos fideles
singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo territorio etiam
peregrinos, a lege communi de observantia festorum itemque de observantia
abstinentiae et ieiunii vel etiam utriusque dispensare.
§ 2.
Ordinarii, ex cauca peculiari magni populi concursus aut publicae valetudinis,
possunt totam quoque dioecesim seu locum a ieiunio et ab abstinentia vel etiam
ab utraque simul lege dispensare.
§ 3. In
religione clericali exempta eandem dispensandi potestatem habent Superiores ad
modum parochi, quod attinet ad personas, de quibus in can. 514, § 1.
Can.
1246. Supputatio diei festi, itemque diei abstinentiae et ieiunii,
facienda est a media nocte usque ad mediam noctem, salvo praescripto can. 923.
|