TITULUS
XIII.
De diebus
festis.
Can.
1247. § 1. Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt tantum:
Omnes et singuli dies dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae,
Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et
Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti Ioseph eius sponsi, Beatorum
Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum.
§ 2.
Ecclesiastico praecepto dies festi Patronorum non subiacent; locorum autem
Ordinarii possunt sollemnitatem exteriorem transferre ad dominicam proxime
sequentem.
§ 3. Sicubi
aliquod festum ex enumeratis legitime sit abolitum vel translatum, nihil
inconsulta Sede Apostolica innovetur.
Can.
1248. Festis de praecepto diebus Missa audienda est; et abstinendum
ab operibus servilibus, actibus forensibus, itemque, nisi aliud ferant
legitimae consuetudines aut peculiaria indulta, publico mercatu, nundinis,
aliisque publicis emptionibus et venditionibus.
Can.
1249. Legi de audiendo Sacro satisfacit qui Missae adest quocunque
catholico ritu celebretur, sub dio aut in quacunque ecclesia vel oratorio
publico aut semi-publico et in privatis coemeteriorum aediculis de quibus in
can. 1190, non vero in aliis oratoriis privatis, nisi hoc privilegium a Sede
Apostolica concessum fuerit.
|