TITULUS
XIV.
De abstinentia et
ieiunio.
Can.
1250. Abstinentiae lex vetat carne iureque ex carne vesci, non autem
ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium.
Can.
1251. § 1. Lex ieiunii praescribit ut nonnisi unica per diem comestio
fiat; sed non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata tamen circa
ciborum quantitatem et qualitatem probata locorum consuetudine.
§ 2. Nec
vetitum est carnes ac pisces in eadem refectione permiscere; nec serotinam
refectionem cum prandio permutare.
Can.
1252. § 1. Lex solius abstinentiae servanda est singulis sextis
feriis.
§ 2. Lex
abstinentiae simul et ieiunii servanda est feria quarta Cinerum, feriis sextis
et sabbatis Quadragesimae et feriis Quatuor Temporum, pervigiliis Pentecostes,
Deiparae in caelum assumptae, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini.
§ 3. Lex
solius ieiunii servanda est reliquis omnibus Quadragesimae diebus.
§ 4. Diebus
dominicis vel festis de praecepto lex abstinentiae, vel abstinentiae et
ieiunii, vel ieiunii tantum cessat, excepto festo tempore Quadragesimae, nec
pervigilia anticipantur; item cessat Sabbato Sancto post meridiem.
Can.
1253. His canonibus nihil immutatur de indultis particularibus, de
votis cuiuslibet personae physicae vel moralis, de constitutionibus ac regulis
cuiusvis religionis vel instituti approbati sive virorum sive mulierum in
communi viventium etiam sine votis.
Can.
1254. § 1. Abstinentiae lege tenentur omnes qui septimum aetatis
annum expleverint.
§ 2. Lege
ieiunii adstringuntur omnes ab expleto vicesimo primo aetatis anno ad inceptum
sexagesimum.
|