TITULUS
XV.
De custodia
et cultu sanctissimae Eucharistiae.
Can.
1265. § 1. Sanctissima Eucharistia, dummodo adsit qui eius curam
habeat et regulariter sacerdos semel saltem in hebdomada Missam in sacro loco
celebret:
1.o
Custodiri debet in ecclesia cathedrali, in ecclesia principe Abbatiae vel
Praelaturae nullius, Vicariatus et Praefecturae Apostolicae, in qualibet
ecclesia paroeciali vel quasi-paroeciali et in ecclesia adnexa domui
religiosorum exemptorum sive virorum sive mulierum;
2.o
Custodiri potest, de licentia Ordinarii loci, in ecclesia collegiata et in
oratorio principali sive publico sive semi-publico tum domus piae aut
religiosae, tum collegii ecclesiastici quod a clericis saecularibus vel a
religiosis regatur.
§ 2. Ut in
aliis ecclesiis seu oratoriis custodiri possit, necessarium est indultum
apostolicum; loci Ordinarius hanc licentiam concedere potest tantummodo
ecclesiae aut oratorio publico ex iusta causa et per modum actus.
§ 3. Nemini
licet sanctissimam Eucharistiam apud se retinere aut secum in itinere deferre.
Can.
1266. Ecclesiae in quibus sanctissima Eucharistia asservatur,
praesertim paroeciales, quotidie per aliquot saltem horas fidelibus pateant.
Can.
1267. Revocato quolibet contrario privilegio, in ipsa religiosa vel
pia domo sanctissima Eucharistia custodiri nequit, nisi vel in ecclesia vel in
principali oratorio; nec apud moniales intra chorum vel septa monasterii.
Can.
1268. § 1. Sanctissima Eucharistia continuo seu habitualiter
custodiri nequit, nisi in uno tantum eiusdem ecclesiae altari.
§ 2.
Custodiatur in praecellentissimo ac nobilissimo ecclesiae loco ac proinde
regulariter in altari maiore, nisi aliud venerationi et cultui tanti sacramenti
commodius et decentius videatur, servato praescripto legum liturgicarum quod ad
ultimos dies hebdomadae maioris attinet.
§ 3. Sed in
ecclesiis cathedralibus, collegiatis aut conventualibus in quibus ad altare
maius chorales functiones persolvendae sunt, ne ecclesiasticis officiis
impedimentum afferatur, opportunum est ut sanctissima Eucharistia regulariter
non custodiatur in altari maiore, sed in alio sacello seu altari.
§ 4. Curent
ecclesiarum rectores ut altare in quo sanctissimum Sacramentum asservatur sit
prae omnibus aliis ornatum, ita ut suo ipso apparatu magis moveat fidelium
pietatem ac devotionem.
Can.
1269. § 1. Sanctissima Eucharistia servari debet in tabernaculo
inamovibili in media parte altaris posito.
§ 2.
Tabernaculum sit affabre exstructum, undequaque solide clausum, decenter
ornatum ad normam legum liturgicarum, ab omni alia re vacuum, ac tam sedulo
custodiatur ut periculum cuiusvis sacrilegae profanationis arceatur.
§ 3. Gravi
aliqua suadente causa ab Ordinario loci probata, non est vetitum sanctissimam
Eucharistiam nocturno tempore extra altare, super corporali tamen, in loco
tutiore et decenti, asservari, servato praescripto can. 1271.
§ 4. Clavis
tabernaculi, in quo sanctissimum Sacramentum asservatur, diligentissime
custodiri debet, onerata graviter conscientia sacerdotis qui ecclesiae vel
oratorii curam habet.
Can.
1270. Particulae consecratae, eo numero qui infirmorum et aliorum
fidelium communioni satis esse possit, perpetuo conserventur in pyxide ex
solida decentique materia, eaque munda et suo operculo bene clausa, cooperta
albo velo serico et, quantum res feret, ornato.
Can.
1271. Coram tabernaculo, in quo sanctissimum Sacramentum asservatur,
una saltem lampas diu noctuque continenter luceat, nutrienda oleo olivarum vel
cera apum; ubi vero oleum olivarum haberi nequeat, Ordinarii loci prudentiae
permittitur ut aliis oleis commutetur, quantum fieri potest, vegetabilibus.
Can.
1272. Hostiae consecratae, sive propter fidelium communionem, sive
propter expositionem sanctissimi Sacramenti, et recentes sint et frequenter
renoventur, veteribus rite consumptis, ita ut nullum sit periculum
corruptionis, sedulo servatis instructionibus quas Ordinarius loci hac de re
dederit.
Can.
1273. Qui in religiosam fidelium institutionem incumbunt, nihil
omittant ut pietatem erga sanctissimam Eucharistiam in eorum animis excitent,
eosque praesertim hortentur ut, non modo diebus dominicis et festis de
praecepto, sed etiam diebus ferialibus intra hebdomadam, frequenter, quantum
fieri potest, Missae sacrificio assistant et sanctissimum Sacramentum visitent.
Can.
1274. § 1. In ecclesiis aut oratoriis quibus datum est asservare
sanctissimam Eucharistiam, fieri potest expositio privata seu cum pyxide ex
qualibet iusta causa sine Ordinarii licentia; expositio vero publica seu cum
ostensorio die festo Corporis Christi et intra octavam fieri potest in omnibus
ecclesiis inter Missarum sollemnia et ad Vesperas; aliis vero temporibus
nonnisi ex iusta et gravi causa praesertim publica et de Ordinarii loci
licentia, licet ecclesia ad religionem exemptam pertineat.
§ 2.
Minister expositionis et repositionis sanctissimi Sacramenti est sacerdos vel
diaconus; minister vero benedictionis Eucharisticae est solus sacerdos, nec eam
impertire diaconus potest, nisi in casu quo, ad normam can. 845, § 2, Viaticum
ad infirmum detulerit.
Can.
1275. Supplicatio Quadraginta Horarum in omnibus ecclesiis
paroecialibus aliisque, in quibus sanctissimum Sacramentum habitualiter
asservatur statutis de consensu Ordinarii loci diebus, maiore qua fieri potest
sollemnitate quotannis habeatur; et sicubi ob peculiaria rerum adiuncta nequeat
sine gravi incommodo et cum reverentia tanto sacramento debita fieri, curet
loci Ordinarius ut saltem per a1iquot continuas horas, statis diebus,
sanctissimum Sacramentum sollemniore ritu exponatur.
|