TITULUS
XIX.
De voto et
iureiurando.
CAPUT I.
De voto.
Can.
1307. § 1. Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta de
bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet.
§ 2. Nisi
iure prohibeantur, omnes congruenti rationis usu pollentes, sunt voti capaces.
§ 3. Votum
metu gravi et iniusto emissum ipso iure nullum est.
Can.
1308. § 1. Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo
Superiore ecclesiastico acceptetur; secus, privatum.
§ 2.
Sollemne, si ab Ecclesia uti tale fuerit agnitum; secus, simplex.
§ 3.
Reservatum, cuius dispensationem sola Sedes Apostolica concedere potest.
§ 4.
Personale, quo
actio voventis promittitur; reale, quo promittitur res aliqua;
mixtum, quod personalis et realis naturam participat.
Can.
1309. Vota privata Sedi Apostolicae reservata sunt tantummodo votum
perfectae ac perpetuae castitatis et votum ingrediendi in religionem votorum
sollemnium, quae emissa fuerint absolute et post completum decimum octavum
aetatis annum.
Can.
1310. § 1. Votum non obligat, ratione sui, nisi emittentem.
§ 2. Voti
realis obligatio transit ad heredes, item obligatio voti mixti pro parte qua
reale est.
Can.
1311. Cessat votum lapsu temporis ad finiendam obligationem appositi,
mutatione substantiali materiae promissae, deficiente conditione a qua votum
pendet aut eiusdem causa finali, irritatione, dispensatione, commutatione.
Can.
1312. § 1. Qui potestatem dominativam in voluntatem voventis legitime
exercet, potest eius vota valide et, ex iusta causa, etiam licite irrita
reddere, ita ut nullo in casu obligatio postea reviviscat.
§ 2. Qui
potestatem non quidem in voluntatem voventis, sed in voti materiam habet,
potest voti obligationem tandiu suspendere, quandiu voti adimplementum sibi
praeiudicium afferat.
Can.
1313. Vota non reservata possunt iusta de causa dispensare, dummodo
dispensatio ne laedat ius aliis quaesitum:
1.o Loci
Ordinarius quod attinet ad omnes suos subditos atque etiam peregrinos;
2.o
Superior religionis clericalis exemptae quod attinet ad personas quae can. 514,
§ 1, enumerantur;
3.o Ii
quibus ab Apostolica Sede delegata fuerit dispensandi potestas.
Can.
1314. Opus voto non reservato promissum potest in melius vel in
aequale bonum ab ipso vovente commutari; in minus vero bonum ab illo cui
potestas est dispensandi in votis ad normam can. 1313.
Can.
1315. Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, donec
vovens in religione permanserit.
|