CAPUT I.
De praevia
librorum censura.
Can.
1385. § 1. Nisi censura ecclesiastica praecesserit, ne edantur etiam
a laicis:
1.o Libri
sacrarum Scripturarum vel eorundem adnotationes et commentaria;
2.o Libri
qui divinas Scripturas, sacram theologiam, historiam ecclesiasticam, ius
canonicum, theologiam naturalem, ethicen aliasve huiusmodi religiosas ac
morales disciplinas spectant; libri ac libelli precum, devotionis vel doctrinae
institutionisque religiosae, moralis, asceticae, mysticae aliique huiusmodi,
quamvis ad fovendam pietatem conducere videantur; ac generaliter scripta in
quibus aliquid sit quod religionis ac morum honestatis peculiariter intersit;
3.o
Imagines sacrae quovis modo imprimendae, sive preces adiunctas habeant, sive
sine illis edantur.
§ 2.
Licentiam edendi libros et imagines de quibus in § 1, dare potest vel loci
Ordinarius proprius auctoris, vel Ordinarius loci in quo libri vel imagines
publici iuris fiant, vel Oriiinarius loci in quo imprimantur, ita tamen ut, si
quis ex iis Ordinariis licentiam denegaverit, eam ab alio Ordinario petere
auctor nequeat, nisi eundem certiorem fecerit de denegata ab alio licentia.
§ 3.
Religiosi vero licentiam quoque sui Superioris maioris antea consequi debent.
Can.
1386. § 1. Vetantur clerici saeculares sine consensu suorum
Ordinariorum, religiosi vero sine licentia sui Superioris maioris et Ordinarii
loci, libros quoque, qui de rebus profanis tractent, edere, et in diariis,
foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari.
§ 2. In
diariis vero, foliis vel libellis periodicis qui religionem catholicam aut
bonos mores impetere solent, nec laici catholici quidpiam conscribant, nisi
iusta ac rationabili causa suadente, ab Ordinario loci probata.
Can.
1387. Quae ad causas beatificationum et canonizationum Servorum Dei
quoquo modo pertinent, sine licentia Sacrorum Rituum Congregationis edi
nequeunt.
Can.
1388. § 1. Indulgentiarum libri omnes, summaria, libelli, folia;
etc., in quibus earum concessiones continentur, ne edantur sine licentia
Ordinarii loci.
§ 2.
Requiritur vero expressa licentia Sedis Apostolicae ut typis edere liceat,
quovis idiomate, tum collectionem authenticam precum piorumque operum quibus
Sedes Apostolica indulgentias adnexuit, tum elenchum indulgentiarum
apostolicarum, tum summarium indulgentiarum vel antea collectum, sed nunquam
approbatum, vel nunc primum ex diversis concessionibus colligendum.
Can.
1389. Collectiones decretorum Romanarum Congregationum rursus edi
nequeunt, nisi impetrata prius licentia et servatis conditionibus a
Moderatoribus uniuscuiusque Congregationis praescriptis.
Can.
1380. In edendis libris liturgicis eorumque partibus, itemque
litaniis a Sancta Sede approbatis, debet de concordantia cum editionibus
approbatis constare ex attestatione Ordinarii loci in quo imprimuntur aut
publici iuris fiunt.
Can.
1391. Versiones sacrarum Scripturarum in linguam vernaculam typis
imprimi nequeunt, nisi sint a Sede Apostolica probatae, aut nisi edantur sub
vigilantia Episcoporum et cum adnotationibus praecipue excerptis ex sanctis
Ecclesiae Patribus atque ex doctis catholicisque scriptoribus.
Can.
1392. § 1. Approbatio textus originalis alicuius operis, neque
eiusdem in aliam linguam translationibus neque aliis editionibus suffragatur;
quare et translationes et novae editiones operis approbati nova approbatione
communiri debent.
§ 2.
Excerpta e periodicis capita seorsum edita novae editiones non censentur nec
proinde nova approbatione indigent.
Can.
1393. § 1. In universis Curiis episcopalibus censores ex officio
adsint, qui edenda cognoscant.
§ 2.
Examinatores in suo obeundo officio, omni personarum acceptione deposita,
tantummodo prae oculis habeant Ecclesiae dogmata et communem catholicorum
doctrinam quae Conciliorum generalium decretis aut Sedis Apostolicae
constitutionibus seu praescriptionibus atque probatorum doctorum consensu
continetur.
§ 3.
Censores ex utroque clero eligantur aetate, eruditione, prudentia commendati,
qui in doctrinis probandis improbandisque medio tutoque itinere eant.
§ 4. Censor
sententiam scripto dare debet. Quae si faverit, Ordinarius potestatem edendi
faciat, cui tamen praeponatur censoris iudicium, inscripto eius nomine.
Extraordinariis tantum in adiunctis ac perquam raro, prudenti Ordinarii
arbitrio, censoris mentio omitti poterit.
§ 5.
Auctoribus censoris nomen pateat nunquam, antequam hic faventem sententiam
ediderit.
Can.
1394. § 1. Licentia, qua Ordinarius potestatem edendi facit, in
scriptis concedatur, in principio aut in fine libri, folii vel imaginis imprimenda,
expresso nomine concedentis itemque loco et tempore concessionis.
§ 2. Si
vero licentia deneganda videatur, roganti auctori, nisi gravis causa aliud
exigat, rationes indicentur.
|