CAPUT II.
De
prohibitione librorum.
Can.
1395. § 1. Ius et officium libros ex iusta causa prohibendi competit
non solum supremae auctoritati ecclesiasticae pro universa Ecclesia, sed pro
suis subditis Conciliis quoque particularibus et locorum Ordinariis.
§ 2. Ab hac
prohibitione datur ad Sanctam Sedem recursus, non tamen in suspensivo.
§ 3. Etiam
Abbas monasterii sui iuris et supremus religionis clericalis exemptae
Moderator, eum suo Capitulo vel Consilio, potest libros ex iusta causa suis
subditis prohibere; idemque, si periculum sit in mora, possunt alii Superiores
maiores cum proprio Consilio, ea tamen lege ut rem quantocius deferant ad
supremum Moderatorem.
Can.
1396. Libri ab Apostolica Sede damnati ubique locorum et in
quodcunque vertantur idioma prohibiti censeantur.
Can.
1397. § 1. Omnium fidelium est, maxime clericorum et in dignitate
ecclesiastica constitutorum eorumque qui doctrina praecellant, libros quos
perniciosos iudicaverint, ad locorum Ordinarios aut ad Apostolicam Sedem
deferre; id autem peculiari titulo pertinet ad Legatos Sanctae Sedis, locorum
Ordinarios, atque Rectores Universitatum catholicarum.
§ 2.
Expedit ut in pravorum librorum denuntiatione non solum libri inscriptio
indicetur, sed etiam, quantum fieri potest, causae exponantur cur liber
prohibendus existimetur.
§ 3. Iis ad
quos denuntiatio defertur, sanctum esto denuntiantium nomina secreta servare.
§ 4.
Locorum Ordinarii per se aut, ubi opus fuerit, per sacerdotes idoneos vigilent
in libros, qui in proprio territorio edantur aut venales prostent.
§ 5. Libros
qui subtilius examen exigant vel de quibus ad salutarem effectum consequendum
supremae auctoritatis sententia requiri videatur, ad Apostolicae Sedis iudicium
Ordinarii deferant.
Can.
1398. § 1. Prohibitio librorum id efficit ut liber sine debita
licentia nec edi, nec legi, nec retineri, nec vendi, nec in aliam linguam
verti, nec ullo modo cum aliis communicari possit.
§ 2. Liber
quoquo modo prohibitus rursus in lucem edi nequit, nisi, factis correctionibus,
licentiam is dederit qui librum prohibuerat eiusve Superior vel successor.
Can.
1399. Ipso iure prohibentur:
1.o
Editiones textus originalis et antiquarum versionum catholicarum sacrae
Scripturae, etiam Ecclesiae Orientalis, ab acatholicis quibuslibet publicatae;
itemque eiusdem versiones in quamvis linguam, ab eisdem confectae vel editae;
2.o Libri
quorumvis scriptorum, haeresim vel schisma propugnantes, aut ipsa religionis
fundamenta quoquo modo evertere nitentes;
3.o Libri
qui religionem aut bonos mores, data opera, impetunt;
4.o Libri
quorumvis acatholicorum, qui ex professo de religione tractant, nisi constet
nihil in eis contra fidem catholicam contineri;
5.o Libri
de quibus in can. 1385, § 1, n. 1 et can. 1391; itemque ex illis de quibus in
cit. can. 1385, § 1, n. 2, libri ac libelli qui novas apparitiones,
revelationes, visiones, prophetias, miracula enarrant, vel qui novas inducunt
devotiones, etiam sub praetextu quod sint privatae, si editi fuerint non
servatis canonum praescriptionibus;
6.o Libri
qui quodlibet ex catholicis dogmatibus impugnant vel derident, qui errores ab
Apostolica Sede proscriptos tuentur, qui cultui divino detrahunt, qui
disciplinam ecclesiasticam evertere contendunt, et qui data opera
ecclesiasticam hierarchiam, aut statum clericalem vel religiosum probris
afficiunt;
7.o Libri
qui cuiusvis generis superstitionem sortilegia, divinationem, magiam,
evocationem spirituum, aliaque id genus docent vel commendant;
8.o Libri
qui duellum vel suicidium vel divortium licita statuunt, qui de sectis
massonicis vel aliis eiusdem generis societatibus agentes, eas utiles et non
perniciosas Ecclesiae et civili societati esse contendunt;
9.o Libri
qui res lascivas seu obscenas ex professo tractant, narrant, aut docent;
10.o
Editiones librorum liturgicorum a Sede Apostolica approbatorum, in quibus
quidpiam immutatum fuerit, ita ut cum authenticis editionibus a Sancta Sede
approbatis non congruant;
11.o Libri
quibus divulgantur indulgentiae apocryphae vel a Sancta Sede proscriptae aut
revocatae;
12.o
Imagines quoquo modo impressae Domini Nostri Iesu Christi, Beatae Mariae
Virginis, Angelorum atque Sanctorum vel aliorum Servorum Dei ab Ecclesiae sensu
et decretis alienae.
Can.
1400. Usus librorum de quibus in can. 1399, n. 1, ac librorum
editorum contra praescriptum can. 1391, iis dumtaxat permittitur qui studiis
theologicis vel biblicis quovis modo operam dant, dummodo iidem libri fideliter
et integre editi sint neque impugnentur in eorum prolegomenis aut
adnotationibus catholicae fidei dogmata.
Can.
1401. S. R. E. Cardinales, Episcopi, etiam titulares, aliique
Ordinarii, necessariis adhibitis cautelis, ecclesiastica librorum prohibitione
non adstringuntur.
Can.1402.
§ 1. Ordinarii licentiam, ad libros quod attinet ipso iure vel decreto Sedis
Apostolicae prohibitos, concedere suis subditis valent pro singulis tantum
libris atque in casibus dumtaxat urgentibus.
§ 2. Quod
si generalem a Sede Apostolica facultatem impetraverint suis subditis
permittendi ut libros proscriptos retineant ac legant, eam nonnisi cum delectu
et iusta ac rationabili causa concedant.
Can.
1403. § 1. Qui facultatem apostolicam consecuti sunt legendi et
retinendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere et retinere libros quoslibet
a suis Ordinariis proscriptos, nisi in apostolico indulto expressa iisdem facta
fuerit potestas legendi et retinendi libros a quibuslibet damnatos.
§ 2.
Insuper gravi praecepto tenentur libros prohibitos ita custodiendi, ut hi ad
aliorum manus non perveniant.
Can.
1404. Librorum venditores libros de obscenis ex professo tractantes
ne vendant, commodent, retineant; ceteros prohibitos venales ne habeant, nisi
debitam licentiam a Sede Apostolica impetraverint, neve cuiquam vendant, nisi
prudenter existimare possint ab emptore legitime peti.
Can.
1405. § 1. Licentia a quovis obtenta nullo modo quis eximitur a
prohibitione iuris naturalis legendi libros qui ipsi proximum spirituale
periculum praestant.
§ 2.
Ordinarii locorum aliique curam animarum habentes opportune moneant fideles de
periculo et damno lectionis librorum pravorum, praesertim prohibitorum.
|