TITULUS
XXIV.
De fidei
professione.
Can.
1406. § 1. Obligatione emittendi professionem fidei, secundum
formulam a Sede Apostolica probatam, tenentur:
1.o Coram
praeside eiusve delegato, qui Oecumenico vel particulari Concilio aut Synodo
dioecesanae intersunt cum voto seu consultivo seu deliberativo; praeses autem
coram eodem Concilio vel Synodo;
2.o Coram
Sacri Collegii Decano, Cardinalibus primis in ordine presbyterorum et
diaconorum et S. R. E. Camerario, promoti ad Cardinalitiam dignitatem;
3.o Coram
delegato ab Apostolica Sede, promoti ad sedem episcopalem etiam non
residentialem, vel ad regimen Abbatiae vel Praelaturae nullius,
Vicariatus Apostolici, Praefecturae Apostolicae;
4.o Coram
Capitulo cathedrali, Vicarius Capitularis;
5.o Coram
loci Ordinario eiusve delegato et coram Capitulo, qui ad dignitatem vel
canonicatum promoti sunt;
6.o Coram
loci Ordinario eiusve delegato et coram aliis consultoribus, assumpti ad
officium consultorum dioecesanorum;
7.o Coram
loci Ordinario eiusve delegato, Vicarius Generalis, parochi et ii quibus
provisum fuit de beneficiis quibusvis, etiam manualibus, curam animarum
habentibus; rector, professores sacrae theologiae, iuris canonici et
philosophiae in Seminariis, initio cuiuslibet anni scholastici vel saltem
initio suscepti muneris; omnes promovendi ad ordinem subdiaconatus; librorum
censores, de quibus in can. 1393; sacerdotes confessionibus excipiendis
destinati et sacri concionatores, antequam facultate donentur ea munia
exercendi;
8.o Coram
Ordinario eiusve delegato Rector Universitatis vel Facultatis; coram Rectore
vero Universitatis vel Facultatis eiusve delegato, professores omnes in
Universitate seu Facultate canonice erecta, initio cuiusque anni scholastici
vel saltem initio suscepti muneris; itemque qui, periculo facto, academicis
gradibus donantur;
9.o Coram
Capitulo vel Superiore qui eos nominavit eorumve delegato, Superiores in
religionibus clericalibus.
§ 2. Qui,
priore dimisso, aliud officium vel beneficium aut dignitatem etiam eiusdem
speciei consequuntur, rursus debent fidei professionem emittere ad normam huius
canonis.
Can.
1407. Obligationi fidei professionem emittendi non satisfacit qui eam
per procuratorem vel coram laico emittit.
Can.
1408. Reprobatur quaelibet consuetudo contra canones huius tituli.
|