PARS
QUINTA.
DE
BENEFICIIS ALIISQUE INSTITUTIS ECCLESIASTICIS NON COLLEGIALIBUS.
TITULUS
XXV.
De
beneficiis ecclesiasticis.
Can.
1409. Beneficium ecclesiasticum est ens iuridicum a competenti
ecclesiastica auctoritate in perpetuum constitutum seu erectum, constans
officio sacro et iure percipiendi reditus ex dote officio adnexos.
Can.
1410. Dotem beneficii constituunt sive bona quorum proprietas est
penes ipsum ens iuridicum, sive certae et debitae praestationes alicuius
familiae vel personae moralis, sive certae et voluntariae fidelium oblationes,
quae ad beneficii rectorem spectent, sive iura, ut dicitur, stolae intra fines
taxationis dioecesanae vel legitimae consuetudinis, sive chorales
distributiones, exclusa tertia earundem parte, si omnes reditus beneficii
choralibus distributionibus constent.
Can.
1411. Beneficia ecclesiastica dicuntur:
1.o
Consistorialia, quae in Consistorio conferri solent; cetera non
consistorialia;
2.o Saecularia
vel religiosa, prout ad solos clericos saeculares vel solos clericos
religiosos spectant; omnia autem beneficia, erecta extra ecclesias vel domus
religiosorum, in dubio saecularia esse, praesumuntur;
3.o Duplicia
seu residentialia, vel simplicia seu non residentialia,
prout, praeter officium beneficiale, adnexam habent, vel minus, obligationem
residendi;
4.o Manualia,
temporaria seu amovibilia, vel perpetua seu inamovibilia,
prout conferuntur revocabiliter vel in perpetuum;
5.o Curata
vel non curata, prout curam animarum adnexam habent vel non.
Can.
1412. Licet aliquam cum beneficiis similitudinem praeseferant, in
iure tamen beneficii nomine non veniunt:
1.o
Vicariae paroeciales non in perpetuum erectae;
2.o
Cappellaniae laicales, quae scilicet erectae non sunt a competenti auctoritate ecclesiastica;
3.o
Coadiutoriae cum vel sine futura successione;
4.o
Pensiones personales;
5.o
Commenda temporaria, idest concessio redituum alicuius ecclesiae aut monasterii
alicui facta ita ut, eo deficiente, reditus ipsi ad ecclesiam vel monasterium
revertantur.
Can.
1413. § 1. Nisi aliud appareat, canones qui sequuntur, de beneficiis
tantum non consistorialibus proprie dictis intelligi debent.
§ 2.
Canones 147-195 etiam officiis beneficialibus seu beneficiis applicantur.
|