CAPUT I.
De
constitutione seu erectione beneficiorum.
Can.1414.
§ 1. Beneficia consistorialia una Sedes Apostolica erigit.
§ 2.
Praeter Romanum Pontificem, Ordinarii in suo quisque territorio beneficia non
consistorialia erigere possunt, salvo praescripto can. 394, § 2.
§ 3.
Attamen Vicarii Generales nequeunt beneficia erigere nisi ex peculiari mandato.
§ 4. Etiam
Cardinalis in proprio titulo vel diaconia potest beneficia non curata erigere,
nisi ecclesia sit religionis clericalis exemptae.
Can.
1415. § 1. Beneficia ne erigantur, nisi corstet ea stabilem et
congruam dotem habere, ex qua reditus perpetuo percipiantur ad normam can.
1410.
§ 2. Si dos
in numerata pecunia constituatur, Ordinarius, audito dioecesano
administrationis Consilio de quo in can. 1520, curare debet ut quamprimum
collocetur in tutis et frugiferis fundis vel nominibus.
§ 3. Non
prohibetur tamen, ubi congrua dos constitui nequeat, paroecias aut
quasi-paroecias erigere, si prudenter praevideat ea quae necessaria sunt
aliunde non defutura.
Can.
1416. Ante erectionem beneficii vocentur et audiantur, si qui sint,
ii quorum interest.
Can.
1417. § 1. In limine fundationis fundator potest, de consensu
Ordinarii, conditiones etiam iuri communi contrarias apponere, dummodo sint
honestae et naturae beneficii ne repugnent.
§ 2.
Conditiones semel admissae supprimi aut immutari ab Ordinario loci valide
nequeunt, nisi agatur de mutationibus Ecclesiae favorabilibus et accedat
consensus ipsius fundatoris, vel, si agatur de iure patronatus, patroni.
Can.
1418. Erectio beneficiorum fiat per legitimum instrumentum, in quo
definiatur locus ubi beneficium erectum est, et describantur dos beneficii ac
iura et onera beneficiarii.
|