CAPUT II.
De unione,
translatione, divisione, dismembratione,
conversione
et suppressione beneficiorum.
Can.
1419. Unio beneficiorum est:
1.o Exstinctiva,
cum aut ex suppressis duobus vel pluribus beneficiis novum atque unicum
beneficium efficitur, aut unum ve1 plura ita alii uniuntur ut esse desinant;
2.o Aeque
principalis, cum unita beneficia remanent prout sunt, neque alterum alteri
subiicitur;
3.o Minus
principalis, seu per subiectionem vel accessionem, cum
beneficia remanent, sed unum aut plura alii tanquam accessorium principali
subiiciuntur.
Can.
1420. § 1. In unione exstinctiva, beneficio quod emergit aut remanet,
omnia iura et onera exstinctorum competunt, et, si inter se componi nequeant,
meliora ac favorabiliora.
§ 2. In
aeque principali, quodlibet beneficium conservat suam naturam, iura et onera,
sed, vi peractae unionis, uni eidemque clerico unitorum beneficiorum tituli
conferri debent.
§ 3. In
minus principali, beneficium accessorium sequitur principale, ita ut clericus,
qui principale obtinet, eo ipso et accessorium consequatur atque utriusque
onera implere debeat.
Can.
1421. Translatio beneficii habetur cum beneficii sedes de alio
in alium locum deducitur; divisio, cum ex uno duo vel plura beneficia
fiunt; dismembratio, cum pars territorii aut bonorum alicuius beneficii
ex eodem detrahitur et alii beneficio vel causae piae aut ecclesiastico
instituto assignatur; conversio, cum beneficium in aliam speciem
mutatur; suppressio, cum prorsus exstinguitur.
Can.
1422. Unio exstinctiva beneficiorum, eorum suppressio, aut
dismembratio quae detractis bonis beneficialibus fiat quin novum erigatur
beneficium; unio aeque aut minus principalis beneficii religiosi cum saeculari
et contra, itemque beneficii religiosi translatio, divisio et dismembratio
quaelibet uni Sedi Apostolicae reservantur.
Can.
1423. § 1. Ordinarii locorum, non autem Vicarius Capitularis, nec Vicarius
Generalis sine mandato speciali, possunt, ob Ecclesiae necessitatem vel magnam
et evidentem utilitatem, aeque aut minus principaliter unire quaslibet
paroeciales ecclesias inter se aut cum beneficio non curato, ita tamen ut
altero in casu, si unio fiat minus principalis, beneficium non curatum sit
accessorium.
§ 2.
Nequeunt vero paroeciam unire cum mensa capitulari vel episcopali, cum
monasteriis, ecclesiis religiosorum aut alia persona morali, neque cum
dignitatibus et beneficiis ecclesiae cathedralis vel collegiatae; sed possunt
eam cum ecclesia cathedrali aut collegiali, quae in territorio paroeciae sita
sit, ita unire ut reditus paroeciae cedant in commodum ipsius ecclesiae,
relicta parocho vel vicario congrua portione.
§ 3. Unio
beneficiorum a locorum Ordinariis fieri non potest, nisi in perpetuum.
Can.
1424. Ordirarii nunquam possunt beneficia quaevis unire sive curata
sive non curata, cum detrimento eorum qui eadem actu obtinent, ipsis invitis;
neque beneficium iuris patronatus cum beneficio liberae collationis sine
patronorum consensu; neque beneficia unius dioecesis cum beneficiis alterius
dioecesis, etiamsi ambae dioeceses aeque principaliter unitae ab uno Episcopo
regantur; neque beneficia exempta vel Sedi Apostolicae reservata cum aliis
quibuslibet.
Can.
1425. § 1. Si a Sede Apostolica paroecia domui religiosae uniatur ad
temporalia tantum quod attinet, domus religiosa particeps fit solummodo
fructuum paroeciae, et Superior religiosus sacerdotem e clero saeculari in
eadem instituendum, assignata congrua portione, Ordinario loci praesentare
debet.
§ 2. Sin
autem pleno iure, paroecia fit religiosa, et Superior potest sacerdotem
e sua religione ad curam animarum exercendam nominare, sed Ordinarii loci est
eundem probare et instituere, eiusque iurisdictioni, correctioni et visitationi
ipse subesse debet in iis rebus quae ad curam animarum pertinent, ad normam
can. 631.
Can.
1426. Propter canonicas causas de quibus in can. 1423, § 1, Ordinarii
possunt quoque beneficii saccularis paroecialis sedem de alio in alium eiusdem
paroeciae locum transferre; alia autem beneficia, tunc solum cum ecclesia, in
qua fundata erant, collapsa sit et restaurari nequeat, possunt in matrices vel
alias ecclesias locorum eorundem seu vicinorum, erectis, si fieri possit,
altaribus vel sacellis sub iisdem invocationibus, transferre cum omnibus
emolumentis et oneribus priori ecclesiae adiunctis.
Can.
1427. § 1. Possunt etiam Ordinarii ex iusta et canonica causa
paroecias quaslibet, invitis quoque earum rectoribus et sine populi consensu,
dividere, vicariam perpetuam vel novam paroeciam erigentes, aut earum
territorium dismembrare.
§ 2. Causa
canonica ut divisio aut dismembratio paroeciae fieri possit, ea tantum est, si
aut magna sit difficultas accedendi ad ecclesiam paroecialem, aut nimia sit
paroecianorum multitudo, quorum bono spirituali subveniri nequeat ad normam
can. 476, § 1.
§ 3.
Paroeciam dividens, Ordinarius debet vicariae perpetuae aut paroeciae noviter
erectae congruam portionem assignare, servato praescripto can. 1500; quae, nisi
aliunde haberi queat, desumi debet ex reditibus ad ecclesiam matricem quoquo
modo pertinentibus, dummodo sufficientes reditus eidem matrici ecclesia
remaneant.
§ 4. Si
vicaria perpetua aut nova paroecia dotetur ex reditibus ecclesiae a qua
dividitur, debet matrici honorem deferre modo et finibus ab Ordinario praestituendis;
qui tamen vetatur baptismalem fontem matrici ipsi reservare.
§ 5. Divisa
paroecia quae ad aliquam religionem iure spectat, vicaria perpetua aut paroecia
noviter erecta non est religiosa; pariter divisa paroecia iuris patronatus,
nova paroecia est liberae collationis.
Can.
1428. § 1. Locorum Ordinarii uniones, translationes, divisiones,
dismembrationes beneficiorum ne faciant nisi per authenticam scripturam,
auditis Capiiulo cathedrali et iis, si qui sint, quorum intersit, praesertim
rectoribus ecclesiarum.
§ 2. Unio,
translatio, divisio, dismembratio facta sine canonica causa irrita est.
§ 3.
Adversus decretum Ordinarii unientis, transferentis, dividentis aut
dismembrantis benefecia, dacur in devolutivo tantum recursus ad Sanctam Sedem.
Can.
1429. § 1. Beneficiis quibuslibet nequeunt Ordinarii locorum
pensiones perpetuas aut temporarias imponere quae ad vitam pensionarii durent,
sed possunt, dum beneficium conferunt, ex iusta causa in ipso collationis actu
exprimenda, eisdem imponere pensiones temporarias, quae durent ad vitam
beneficiarii, salva huic congrua portione.
§ 2.
Beneficiis autem paroecialibus non possunt, nisi in commodum parochi vel
vicarii eiusdem paroeciae a munere abeuntis, imponere pensiones, quae tamen ne
excedant tertiam partem reditus paroeciae, quibusvis deductis expensis et
incertis reditibus.
§ 3.
Pensiones beneficiis sive a Romano Pontifice sive ab aliis collatoribus
impositae, cessant morte pensionarii, qui tamen nequit eas alienare, nisi id
expresse concessum sit.
Can.
1430. § 1. Beneficia curata ab Ordinariis in non curata converti
nequeunt, nec beneficia religiosa in saecularia, nec saecularia in religiosa.
§ 2. E
contrario possunt beneficia simplicia ab Ordinariis locorum in curata converti,
dummodo ne obstent conditiones a fundatore expressae.
|