CAPUT III.
De
beneficiorum collatione.
Can.
1431. Ius Romano Pontifici est beneficia in universa Ecclesia
conferendi eorumque collationem sibimet reservandi.
Can.
1432. § 1. Ad collationem beneficiorum vacantium, Cardinalis in
proprio titulo vel diaconia et Ordinarius loci in proprio territorio habent
intentionem in iure fundatam.
§ 2.
Conferre autem beneficia nequit Vicarius Generalis sine speciali mandato;
Vicarius autem Capitularis nec paroecias vacantes, nisi ad normam can. 455, §
2, n. 3, neque alia beneficia perpetua liberae collationis.
§ 3. Si
Ordinarius intra semestre ab habita certa vacationis notitia beneficium non
contulerit, huius collatio devolvitur ad Sedem Apostolicam, salvo praescripto
can. 458.
Can.
1433. Coadiutores in beneficiis cum vel sine futura successione ab
una Sede Apostolica constitui possunt, salvo tamen praescripto can. 475, 476.
Can.
1434. Beneficia Sedi Apostolicae reservata ab inferioribus invalide
conferuntur.
Can.
1435. § 1. Praeter omnia beneficia consistorialia et omnes dignitates
ecclesiarum cathedralium et collegiatarum ad normam can. 396, § 1, sunt
reservata Sedi Apostolicae, quanquam vacanti, sola beneficia quae infra memorantur:
1.o Omnia
beneficia, etiam curata, quae vacaverint per obitum, promotionem,
renuntiationem vel translationem S. R. E. Cardinalium, Legatorum Romani
Pontificis, officialium maiorum Sacrarum Congregationum, Tribunalium et
Officiorum Romanae Curiae et Familiarium, etiam honoris tantum, Summi
Pontificis tempore vacationis beneficii;
2.o Quae,
fundata extra Romanam Curiam, vacaverint per beneficiarii obitum in ipsa Urbe;
3.o Quae
invalide ob simoniae vitium collata fuerint;
4.o Denique
beneticia quibus Romanus Pontifex per se vel per delegatum manus apposuit his
qui sequuntur modis: si electionem ad beneficium irritam declaraverit, vel
vetuerit electores ad electionem procedere; si renuntiationem admiserit; si
beneficiarium promoverit, transtulerit, beneficio privaverit; si beneficium in
commendam dederit.
§ 2. At
nunquam sunt reservata, nisi id expresse dicatur, beneficia manualia aut iuris
patronatus laicalis vel mixti.
§ 3. Quod
attinet ad collationem beneficiorum quae Romae fundata sint, leges peculiares
de eisdem vigentes serventur.
Can.
1436. Beneficium ecclesiasticum clerico invito et provisionem non
expresse acceptanti valide conferri nequit.
Can.
1437. Nemo potest beneficium sibi ipse conferre.
Can.
1438. Omnia beneficia saecularia ad vitam beneficiarii conferenda
sunt, nisi aliud ferat vel lex fundationis, vel consuetudo immemorabilis vel
peculiare indultum.
Can.
1439. § 1. Nullus clericus habilis est ad acceptanda et retinenda
sive in titulum sive in commendam perpetuam plura beneficia incompatibilia, ad
normam can. 156.
§ 2.
Incompatibilia sunt non solum duo beneficia quorum onera universa idem
beneficiarius per se implere simul nequeat, sed etiam duo beneficia quorum
alterutrum ad honestam ipsius sustentationem sufficiat.
Can.1440.
Beneficia ecclesiastica sine deminutione conferantur, salvo praescripto can.
1429, §§ 1, 2.
Can.
1441. Tanquam simoniacae reprobantur deductiones ex fructibus,
compensationes ac solutiones a clerico in actu provisionis faciendae, quae
collatori, patrono aliisve cedant.
Can.
1442. Beneficia saecularia nonnisi clericis e clero saeculari
conferenda sunt; religiosa sodalibus illius religionis, ad quam beneficia
pertinent.
Can.
1443. § 1. Nemo possessionem beneficii sibi collati aut propria
auctoritate capiat, aut non emissa fidei professione, si agatur de beneficiis
pro quibus haec fidei professio praescripta sit.
§ 2. Si
agatur de beneficiis non consistorialibus, missio in possessionem, seu
institutio corporalis, ad loci Ordinarium spectat, qui ad id alium ecclesiasticum
virum delegare poterit.
Can.
1444. § 1. Missio in beneficii possessionem fiat secundum modum iure
peculiari praescriptum, vel legitima consuetudine receptum, nisi iusta ex causa
Ordinarius ab eo modo seu ritu expresse in scriptis dispensaverit; quo in casu
haec dispensatio locum tenet captae possessionis.
§ 2. Loci
Ordinarius praefiniat tempus intra quod possessio beneficii capi debeat; quo
inutiliter praeterlapso, nisi iustum obstiterit impedimentum, beneficium vacare
declaret ad normam can. 188, n. 2.
Can.
1445. Posessio beneficii etiam per procuratorem, speciale mandatum
habentem, capi potest.
Can.
1446. Si clericus qui beneficium possidet, probaverit se in eiusdem
beneficii possessione pacifice per integrum triennium fuisse bona fide, etsi
forte cum titulo invalido, dummodo absit simonia, beneficium ex legitima
praescriptione obtinet.
Can.
1447. Qui beneficium postulat ab alio pacifice possessum, quod certo
modo vacare contendat, debet in supplici libello exprimere nomen possessoris,
tempus possessionis et causam specialem ex qua constet nullum possessori in eo
beneficio ius competere; beneficium autem postulanti conferri non potest, nisi
prius causa in petitorio fuerit, ad normam iuris, definita.
|