CAPUT IV.
De iure
patronatus.
Can.
1448. Ius patronatus est summa privilegiorum, cum quibusdam oneribus,
quae ex Ecciesiae concessione competunt fundatoribus catholicis ecclesiae,
cappellae aut beneficii, vel etiam eis qui ab illis causam habent.
Can.
1449. Ius patronatus est:
1.o Reale,
vel personale, prout alicui rei cohaeret vel directe ad personam
spectat;
2.o Ecclesiasticum,
laicale, mixtum, prout titulus, quo quis iure patronatus potitur, est
ecclesiasticus, vel laicalis, vel mixtus;
3.o Hereditarium,
familiare, gentilitium, mixtum, prout transit ad heredes, vel ad eos qui de
familia aut de gente sunt fundatoris, vel ad eos qui simul sunt heredes et de
familia vel gente fundatoris.
Can.
1450. § 1. Nullum patronatus ius ullo titulo constitui in posterum
valide potest.
§ 2. Loci
autem Ordinarius potest:
1.o
Fidelibus qui ex toto vel ex parte ecclesias exstruxerint vel beneficia
fundaverint, spiritualia suffragia, eorum liberalitati proportionata, concedere
vel ad tempus vel etiam in perpetuum;
2.o
Fundationem beneficii admittere ea adiecta conditione, ut beneficium prima vice
conferatur clerico fundatori vel alii clerico a fundatore designato.
Can.
1451. § 1. Curent locorum Ordinarii ut patroni, loco iuris patronatus
quo fruuntur aut saltem loco iuris praesentandi, spiritualia suffragia etiam
perpetua pro se suisve acceptent.
§ 2. Si
patroni id noluerint, eorum ius patronatus canonibus qui sequuntur, regatur.
Can.
1452. Electiones ac praesentationes populares ad beneficia etiam
paroecialia, sicubi vigent, tolerari tantum possunt, si populus clericum
seligat inter tres ab Ordinario loci designatos.
Can.
1458. § 1. Ius patronatus personale transmitti valide nequit ad infideles,
publice apostatas, haereticos, schismaticos, adscriptos societatibus secretis
ab Ecclesia damnatis, nec ad quoslibet excommunicatos post sententiam
declaratoriam vel condemnatoriam.
§ 2. Ut ad
alios ius patronatus personale transmitti valide possit, requiritur consensus
Ordinarii in scriptis datus, salvis legibus fundationis itemque praescripto
can. 1470, § 1, n. 4.
§ 3. Si
res, cui ius patronatus reale cohaeret, ad aliquam personam de qua in § 1
transeat, ius patronatus suspensum manet.
Can.
1454. Nullum ius patronatus admittatur, nisi authenticis documentis
aut aliis legitimis probationibus evincatur.
Can.
1455. Privilegia patronorum sunt:
1.o
Praesentandi clericum ad ecclesiam vacantem vel beneficium vacans;
2.o Salva
exsecutione onerum et honesta beneficiarii sustentatione, alimenta ex aequitate
obtinendi ex ecclesiae vel beneficii reditibus, si qui supersint, quoties
patronus ad inopiam nulla sua culpa redactus fuerit, etiamsi ipse iuri
patronatus renuntiaverit in commodum Ecclesiae, vel pensio in limine
fundationis ipsi patrono fuerit reservata, quae ad sublevandam eius inopiam non
sufficiat;
3.o
Habendi, si ita ferant legitimae locorum consuetudines, in sui patronatus
ecclesia stemma gentis vel familiae, praecedentiam ante ceteros laicos in
processionibus vel similibus functionibus, digniorem sedem in ecclesia, sed
extra presbyterium et sine baldachino.
Can.
1456. Uxor per seipsam ius patronatus exercet, minores per parentes
aut per tutores; quod si parentes vel tutores acatholici sint, ius patronatus
interim suspensum manet.
Can.
1457. Praesentatio, nullo iusto obstante impedimento, sive agatur de
patronatu laicali sive de ecclesiastico et mixto fieri debet, nisi brevius
tempus lege fundationis vel ligitima consuetudine praescriptum fuerit, saltem
intra quatuor menses a die quo is, cui ius est instituendi, patronum certiorem
fecerit de vacatione beneficii et de sacerdotibus qui in concursu fuerunt
probati, si agatur de beneficio quod per concursum conferri debet.
Can.
1458. § 1. Si intra praescriptum tempus praesentatio facta non
fuerit, ecclesia vel beneficium pro eo casu fit liberae collationis.
§ 2. Si
vero lis, quae intra utile tempus dirimi nequeat, exoriatur sive circa ius
praesentandi inter Ordinarium et patronum ve1 inter ipsos patronos, sive circa
ius praelationis inter ipsos praesentatos, suspendatur collatio usque ad finem
controversiae, et interim, si opus sit, oeconomum ecclesiae vel beneficio
vacanti Ordinarius praeficiat.
Can.
1459. § 1. Si plures singulares personae sint patroni, possunt tum
pro se tum pro suis successoribus de alternis praesentationibus inter se
convenire.
§ 2. Ut
autem haec conventio sit valida, accedat oportet Ordinarii consensus in
scriptis datus, qui tamen semel praestitus nequit valide ab eodem Ordinario vel
eius successoribus, patronis invitis, revocari.
Can.
1460. § 1. Si ius patronatus collegialiter exerceatur, ille
praesentatus habeatur, qui maiorem suffragiorum numerum retulerit, ad normam
can. 101 § 1; quod si, duobus scrutiniis sine effectu institutis in tertio scrutinio
plures maiorem prae ceteris, sed aequalem inter se suffragiorum numerum
habuerint, ii omnes praesentati censeantur.
§ 2. Si ius
patronatus penes singulares personas sit, quae inter se de alternis
praesentationibus non convenerint, ille praesentatus habeatur, qui maiorem
saltem relative suffragiorum numerum retulerit; et si plures eundem, maiorem
quam ceteri, suffragiorum numerum habuerint, omnes censeantur praesentati.
§ 3. Qui ex
diversis titulis ius patronatus obtinet, tot habet in praesentatione suffragia,
quot titulos.
§ 4.
Quilibet patronus, antequam praesentatio acceptetur, non unum tantum, sed
plures praesentare potest, tum una simul tum etiam successive, intra tempus
tamen praescriptum, modo illos ne excludat quos prius praesentavit.
Can.
1461. Nemo potest praesentare seipsum neque aliis patronis accedere
ut suffragiorum numerum ad praesentationem necessarium pro se compleat.
Can.
1462. Si ecclesiae vel beneficio provideri debeat per concursum,
patronus, etiam laicus, non potest praesentare, nisi clericum legitime ex
concursu probatum.
Can.
1463. Persona praesentata debet esse idonea, idest, ipso
praesentationis vel saltem acceptationis die, qualitatibus omnibus praedita,
quae iure seu communi seu peculiari vel lege fundationis requiruntur.
Can.
1464. § 1. Praesentatio fieri debet loci Ordinario, cuius est
iudicare utrum idonea sit persona praesentata.
§ 2.
Ordinarius ad suum formandum iudicium, debet ad normam can. 149 de persona
praesentata diligenter inquirere et opportunas notitias, etiam secretas, si
opus fuerit, assumere.
§ 3.
Ordinarius non cogitur patrono patefacere rationes cur personam praesentatam
admittere non possit.
Can.
1465. § 1. Si praesentatus non idoneus fuerit repertus, patronus,
dummodo tempus utile ad praesentandum sua negligentia lapsum ne sit, potest
alium intra tempus de quo in can. 1457 praesentare; sed si ne hic quidem
idoneus repertus fuerit, ecclesia vel beneficium pro eo casu fit liberae
collationis, nisi patronus vel praesentatus intra decem dies a significatione
recusationis recursum a iudicio Ordinarii ad Sedem Apostolicam interposuerit;
quo pendente, suspendatur collatio usque ad finem controversiae et interim, si
opus sit, oeconomum ecclesiae vel beneficio vacanti Ordinarius praeficiat.
§ 2.
Praesentatio, labe simoniaca infecta, est ipso iure irrita, et etiam
institutionem forte subsecutam irritam reddit.
Can.
1466. § 1. Legitime praesentatus, et idoneus repertus, acceptata
praesentatione, ius habet ad canonicam institutionem.
§ 2. Ius
concedendi canonicam institutionem proprium est Ordinarii loci, non autem
Vicarii Generalis sine mandato speciali.
§ 3. Si
plures et omnes idonei praesentati sint Ordinarius eligit quem magis idoneum in
Domino iudicaverit.
Can.
1467. Institutio canonica pro quolibet beneficio etiam non curato
dari debet, nullo iusto obstante impedimento, intra duos menses ex quo
praesentatio facta sit.
Can.
1468. Si praesentatus ante canonicam institutionem renuntiaverit vel mortuus
fuerit, patronus rursus ius praesentandi habet.
Can.
1469. § 1. Onera seu officia patronorum sunt:
1.o
Ordinarium loci monere, si bona ecclesiae seu beneficii dilapidari viderint,
quin tamen se immisceant administrationi eorundem bonorum;
2.o
Aedificare denuo ecclesiam collapsam aut reparationes, iudicio Ordinarii,
necessarias in eadem facere, si ex titulo aedificationis ius patronatus
habeant, et nisi onus aedificandae denuo vel reparandae ecclesiae aliis incumbat
ad normam can. 1186;
3.o
Supplere reditus, si ex titulo dotationis ius patronatus proveniat, cum
ecclesiae vel beneficii reditus ita defecerint, ut nequeat amplius vel cultus
decenter in ecclesia exerceri, vel beneficium conferri.
§ 2. Si
ecclesia collapsa fuerit vel necessariis indigeat reparationibus, aut si
reditus defecerint ad normam § 1, nn. 2, 3, ius patronatus interim quiescit.
§ 3. Si
patronus, intra tempus ab Ordinario sub poena cessationis patronatus
praefiniendum, ecclesiam denuo aedificaverit vel restauraverit aut reditus
auxerit, ius patronatus revigescit; secus ipso iure et sine ulla declaratione
cessat.
Can.
1470. § 1. Praeter casum de quo in can. 1469, § 3, ius patronatus
exstinguitur:
1.o Si
patronus iuri suo renuntiaverit; eius tamen renuntiatio ex integro fieri potest
aut ex parte; nunquam vero potest aliis compatronis, si qui sint, damnum
afferre;
2.o Si
Sancta Sedes ius patronatus revocaverit aut ipsam ecclesiam vel beneficium
perpetuo suppresserit;
3.o Si
contra ius patronatus legitime praescriptum fuerit;
4.o Si res,
cui ius patronatus inhaeret, pereat, aut exstinguatur familia, gens, linea cui
secundum tabulas fundationis reservatur; quo in altero casu nec ius patronatus
hereditarium evadit, nec Ordinarius valide permittere poterit donationem iuris
patronatus alii fieri;
5.o Si,
consentiente patrono, ecclesia vel beneficium uniatur alii liberae collationis,
aut ecclesia fiat electiva vel regularis;
6.o Si
patronus ius partronatus simoniace in alium transferre attentaverit; si lapsus
fuerit in apostasiam, haeresim aut schisma; si bona ac iura ecclesiae vel
beneficii iniuste usurpaverit aut detineat; si rectorem vel alium clericum
ecclesiae servitio addictum aut beneficiarium per se vel per alios occiderit
vel mutilaverit.
§ 2.
Propter crimina de quibus in § 1, n. 6, ius patronatus amittit solus patronus
reus et, ob delictum postremo memoratum, eius quoque heredes.
§ 3. Ut ex
delictis enumeratis in § 1, n. 6, patroni censeantur ius patronatus amississe, requiritur
et sufficit sententia declaratoria.
§ 4.
Censura aut infamia iuris innodati post sententiam condemnatoria vel
declaratoriam, usque dum censura vel infamia perdurant, nequeunt ius patronatus
exercere eiusque privilegiis uti.
Can.
1471. Si cui Sedes Apostolica sive in concordantis sive extra
concordanta indultum concesserit praesentandi ad ecclesiam vacantem vel ad
beneficium vacans, non inde ius patronatus oritur, et privilegium
praesentationis strictam interpretationem pati oportet ex tenore indulti.
|