CAPUT VI.
De
dimissione et permutatione beneficiorum.
Can.
1484. Ordinarius ne admittat dimissionem beneficii a clerico in
maioribus ordinibus constituto factam, nisi constet eum necessaria ad honestam
sustentationem aliunde habere, et firmo praescripto can. 584.
Can.
1485. Dimissio beneficii, cuius titulo clericus ordinatus fuit,
irrita est, nisi expressa mentio fiat clericum illius titulo promotum fuisse,
eidemque, de consensu Ordinarii, alium legitimum ordinationis titulum
substituisse.
Can.
1486. Dimissionem beneficiorum in commodum aliorum vel sub aliqua
conditione, quae ipsam beneficii provisionem aut redituum erogationem attingat,
Ordinarius admittere nequit, nisi in casu quo beneficium sit litigiosum et
dimissio fiat ab alterutro ex litigantibus in commodum alterius.
Can.
1487. par. 1. Permutatio duorum beneficiorum fieri valide nequit,
nisi propter Ecclesiae necessitatem vel utilitatem aliave iusta de causa, sine
aliorum detrimento, de consensu patroni, si agatur de beneficio iuris
patronatus, et Ordinarii loci, non autem Vicarii Generalis sine peculiari
mandato, nec Vicarii Capitularis, et servato praescripto can. 186.
par. 2.
Ordinarius intra mensem consensum praestet vel deneget; et permutatio valet a
momento consensus ab Ordinario praestiti.
par. 3.
Beneficiorum permutatio admitti nequit ab Ordinario, si utrumque aut alterutrum
beneficium sit Sedi Apostolicae reservatum.
Can.
1488. par. 1. Si beneficia permutanda inaequalia sint, nequeunt
compensari reservatione fructuum aut praestatione pecuniae seu cuiusque rei
pretio aestimabilis.
par. 2.
Permutatio fieri nequit inter plures quam duos beneficiarios.
|