PARS
SEXTA.
DE BONIS
ECCLESIAE
TEMPORALIBUS.
Can.
1495. par. 1. Ecclesia catholica et Apostolica Sedes nativum ius habent
libere et independenter a civili potestate acquirendi, retinendi et
administrandi bona temporalia ad fines sibi proprios prosequendos.
par. 2.
Etiam ecclesiis singularibus aliisque personis moralibus quae ab ecclesiastica
auctoritate in iuridicam personam erectae sint, ius est, ad normam sacrorum
canonum, bona temporalia acquirendi, retinendi et administrandi.
Can.
1496. Ecclesiae ius quoque est, independens a civili potestate,
exigendi a fidelibus quae ad cultum divinum, ad honestam clericorum aliorumque
ministrorum sustentationem et ad reliquos fines sibi proprios sint necessaria.
Can.
1497. par. 1. Bona temporalia, sive corporalia, tum immobilia tum
mobilia, sive incorporalia, quae vel ad Ecclesiam universam et ad Apostolicam
Sedem vel ad aliam in Ecclesia personam moralem pertineant, sunt bona
ecclesiastica.
par. 2.
Dicuntur sacra, quae consecratione vel benedictione ad divinum cultum destinata
sunt; pretiosa, quibus notabilis valor sit, artis vel historiae vel
materiae causa.
Can.
1498. In canonibus qui sequuntur, nomine Ecclesiae significatur non
solum Ecclesia universa aut Sedes Apostolica, sed etiam quaelibet persona
moralis in Ecclesia, nisi ex contextu sermonis vel ex natura rei aliud
appareat.
|