ART.II.
De Auditoribus et Relatoribus.
Can. 1580. par. 1.
Potest Ordinarius unum aut plures auditores, seu actorum instructores sive
stabiliter sive pro certa aliqua causa constituere.
par. 2.
Iudex auditorem eligere potest tantummodo pro causa quam cognoscit, nisi
Ordinarius iam providerit.
Can.
1581. Auditores pro tribunali dioecesano, quantum fieri potest,
deligantur ex iudicibus synodalibus; pro tribunali vero religiosorum deligendi
semper sunt ex alumnis eiusdem religionis ad normam constitutionum.
Can.
1582. Eorum est testes citare et audire, aliaque acta iudicialia
instruere secundum tenorem mandati, non autem sententiam definitivam ferre.
Can.
1583. Auditor in quovis litis momento ab officio removeri potest ab
eo qui eundem elegit, iusta tamen de causa, et citra partium praeiudicium.
Can.
1584. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus collegii
ponentem seu relatorem designare qui in coetu iudicum de causa referat et
sententias in scriptis redigat; et ipsi idem praeses potest alium ex iusta
causa substituere.
|