ART. III.
De Notario, Promotore iustitiae, vinculi Defensore.
Can. 1585. par. 1.
Cuilibet processui interesse oportet notarium, qui actuarii officio fungatur;
adeo ut nulla habeantur acta, si actuarii manu non fuerint exarata, vel saltem
ab eo subscripta.
par. 2.
Quare iudex, antequam causam cognoscere incipiat, in actuarium assumere debet
unum e notariis legitime constitutis, nisi ipse Ordinarius aliquem pro ea causa
iam designaverit.
Can.
1586. Constituatur in dioecesi promotor iustitiae et defensor
vinculi; ille pro causis, tum contentiosis in quibus bonum publicum,
Ordinarii iudicio, in discrimen vocari potest, tum criminalibus; iste pro
causis, in quibus agitur de vinculo sacrae ordinationis aut matrimonii.
Can.
1587. par. 1. In causis in quibus eorum praesentia requiritur,
promotore iustitiae aut vinculi defensore non citato, acta irrita sunt, nisi
ipsi, etsi non citati, revera interfuerit.
par. 2. Si
legitime citati aliquibus actibus non interfuerint, acta quidem valent, verum
postea eorum examini subiicienda omnino sunt ut ea omnia sive voce sive
scriptis possint animadvertere et proponere quae necessaria aut opportuna
iudicaverint.
Can.
1588. par. 1. Eadem persona officium promotoris iustitiae et
defensoris vinculi gerere potest, nisi multiplicitas negotiorum et causarum id
prohibeat.
par. 2.
Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem causarum tum pro
singulis causis.
Can.
1589. par. 1. Ordinarii est promotorem iustitiae et vinculi defensorem
eligere, qui sint sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel
ceteroqui periti, ac prudentiae et iustitiae zelo probati.
par. 2. In
tribunali religiosorum promotor iustitiae sit praeterea eiusdem religionis
alumnus.
Can.
1590. par. 1. Promotor iustitiae et vinculi defensor electi ad
universitatem causarum a munere non cessant, sede episcopali vacante, nec a
Vicario Capitulari possunt removeri; adveniente autem novo Praelato, indigent
confirmatione.
par. 2.
Iusta tamen intercedente causa, Episcopus eos removere potest.
|