CAPUT II.
De
tribunali ordinario secundae instantiae.
Can.
1594. par. 1. A tribunali Episcopi Suffraganei appellatur ad
Metropolitam.
par. 2. A
causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita fit appellatio ad loci
Ordinarium, quem ipse Metropolita, probante Sede Apostolica, semel pro semper
designaverit.
par. 3. Pro
causis primum agitatis coram Archiepiscopo qui caret Suffraganeis vel coram
loci Ordinario immediate Sedi Apostolicae subiecto, fit appellatio ad
Metropolitam, de quo in can. 285.
par. 4.
Inter religiosos exemptos, pro omnibus causis coram Superiore provinciali actis
tribunal secundae instantiae est penes supremum Moderatorem; pro causis actis
coram Abbate locali, penes supremum Moderatorem Congregationis monasticae; pro
causis vero de quibus in can. 1579, par. 3, servetur praescriptum par. par. 1,
2, 3 huius canonis.
Can.
1595. Tribunal appellationis eodem modo quo tribunal primae
instantiae constitui debet; et eaedem regulae, accommodatae ad rem, in causae
discussione servandae sunt.
Can.
1596. Si collegialiter causa in prima instantia cognita fuerit, etiam
in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri
debet.
|