Art. II.
De Signatura Apostolica.
Can. 1602. Supremum
Signaturae Apostolicae Tribunal constat nonnullis S. R. E. Cardinalibus, quorum
unus Praefecti munere fungitur.
Can.
1603. par. 1. Apostolica Signatura videt potestate ordinaria:
1.o De
violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Rotae illatis eo quod
actum nullum vel iniustum posuerint;
2.o De
exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae Rotae Auditorem;
3.o De
querela nullitatis contra sententiam rotalem;
4.o De
expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in
rem iudicatam transierit;
5.o De
recursibus adversus sententias rotales in causis matrimonialibus quas ad novum
examen Sacra Rota admittere renuit;
6.o De
conflictu competentiae quem enasci contingat inter tribunalia inferiora, ad
normam can. 1612, par. 2.
par. 2.
Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos ad
Sanctissimum porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Sacram Rotam.
Can.
1604. par. 1. In causa criminali, de qua in can. 1603, par. 1, n. 1,
si forte locus sit iudicio appellationis, hoc obtinetur penes ipsum Supremum
Tribunal.
par. 2. In
casu suspicionis, Apostolica Signatura definit utrum sit locus recusationi
Auditoris, necne; quo facto, iudicium ad Sacram Rotam remittit, ut, secundum
suas regulas ordinarias, procedat, Auditore, contra quem exceptio mota fuit, in
suo turno manente vel excluso.
par. 1. In
casu querelae nullitatis aut restitutionis in integrum aut recursus de quibus
in can. 1603, par. 1, nn. 3, 4, 5, de hoc tantum iudicat num sit nulla
sententia rotalis, num locus sit restitutioni vel recursus sit admittendus; et
nullitate declarata aut restitutione concessa vel admisso recursu, causam
remittit ad Sacram Rotam, nisi Sanctissimus aliter providerit.
par. 4. In
examine supplicum libellorum Signatura, habitis opportunis notitiis et auditis
iis quorum interest, decernit utrum precibus annuendum sit, necne.
Can.
1605. par. 1. Supremi Tribunalis Signaturae sententiae suam vim
habent, quamvis rationes in facto et in iure non contineant.
par. 2.
Nihilominus sive ad instantiam partis sive ex officio, si res postulet,
Supremum Tribunal edicere potest ut praedictae rationes exponantur secundum regulas
Tribunalis proprias.
|