TITULUS
III.
De
disciplina in tribunalibus servanda.
CAPUT I.
De offcio
iudicum et tribunalis ministrorum.
Can.
1608. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium ne
recuset, firmo praescripto can. 1625, par. 1.
Can.
1609. par. 1. Iudex antequem ad suum trahat tribunal et iudicaturus
sedeat, videat utrum ipse sit competens, necne.
par. 2.
Eodemque modo antequam aliquem ad agendum admittat, cognoscere tenetur num is
in iudicio possit iure consistere.
par. 3. Non
est tamen necesse ut de his referatur in actis.
Can.
1610. par. 1. Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac
de re ipse iudex videre debet.
par. 2. In
casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiet,
eius decisio non admittit appellationem.
par. 3.
Quod si iudex se incompetentem declaret, pars quae se gravatam reputat, potest
intra decem dierum spatium appellationem ad superius tribunal interponere.
Can.
1611. Iudex quovis in stadio causae se absolute incompetentem
agnoscens, suam incompetentiam declarare tenetur.
Can.
1612. par. 1. Si inter duos pluresve iudices controversia oriatur
quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, res definienda est a tribunali
immediate superiore.
par. 2.
Quod si iudices, inter quos exsistit competentiae conflictus, subsint
distinctis tribunalibus superioribus, controversine definitio reservatur
tribunali superiori illius iudicis, coram quo actio primo promota est; si non
habeant tribunal superius, conflictus dirimatur vel a Legato Sanctae Sedis, si
adsit, vel ab Apostolica Signatura.
Can.
1613. par. 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione
consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et in primo et
secundo gradu lineae collateralis, vel ratione tutelae et curatelae, intimae
vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni vitandi,
aliquid ipsius intersit, vel in qua antea advocatum aut procuratorem egerit.
par. 2. In iisdem
rerum adiunctis ab offtcio suo abstinere debent iustitiae promotor et defensor
vinculi.
Can.
1614. par. 1. Cum iudex, etsi competens, a parte recusatur ut
suspectus, haec exceptio, si proponatur contra iudicem delegatum in causa
unicum vel contra collegium vel maiorem delegatorum iudicum partem, definienda
est a delegante; si contra unum vel alterum ex pluribus iudicibus delegatis,
etsi Collegii praesidem, a ceteris iudicibus delegatis et non suspectis; si
contra Auditorem Sacrae Rotae, a Signatura Apostolica ad normam can. 1603, par.
1, n. 2; si contra officialem, ab Episcopo; si contra auditorem, a iudice
principali.
par. 2. Si
ipsemet Ordinarius sit iudex et contra ipsum exceptio suspicionis opponatur,
vel abstineat a iudicando vel quaestionem suspicionis definiendam committat
iudici immediate superiori.
par. 3. Si
exceptio suspicionis opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi
aut alios tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses in tribunali
collegiali vel ipse iudex, si unicus sit.
Can.
1615. par. 1. Si iudex unicus aut aliquis vel etiam omnes iudices qui
tribunal collegiale constituunt suspecti declarentur, personae mutari debent,
non vero iudicii gradus.
par. 2.
Ordinarii autem est in locum iudicum qui suspecti declarati sunt, alios a
suspicione immunes subrogare.
par. 3.
Quod si ipsemet Ordinarius declaratus fuerit suspectus, idem peragat iuder
immediate superior.
Can.
1616. Exceptio suspicionis expeditissime definienda est, auditis
partibus, promotore iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, nec in ipsos
suspicio cadat.
Can.
1617. Quod ad tempus attinet quo exceptiones incompetentiae et
suspicionis proponendae sint, servetur praescriptum can. 1628.
Can.
1618. In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere
potest dumtaxat ad instantiam partis; sed in delictis, et in iis quae publicum
Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, etiam ex officio.
Can.
1619. par. 1. Si actor pro re sua probationes quas afferre posset,
non afferat, vel reus exceptiones sibi competentes non opponat, iudex ne
suppleat.
par. 2. Si
vero agatur vel de publico bono vel de animarum salute, eas supplere potest et
debet.
Can.
1620. Iudices et tribunalia curent ut quamprimum, salva iustitia,
causae omnes terminentur, utque in tribunali primae instantiae ultra biennium
non protrahantur, in tribunali vero secundae instantiae ultra annum.
Can.
1621. par. 1. Excepto Episcopo qui per se potestatem iudiciariam
exerceat, omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de
officio rite et fideliter implendo coram Ordinario vel coram iudice a quo electi
sunt, vel coram viro ecclesiastico ab alterutro delegato, praestare debent:
idque ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agatur,
si pro peculiari aliqua causa sint constituti.
par. 2.
Etiam iudex a Sede Apostolica delegatus vel iudex ordinarius in religione
clericali exempta idem iusiurandum praestare tenetur cum primum tribunal
constituitur, adstante ipsius tribunalis notario, qui de praestito iureiurando
actum redigat.
Can.
1622. par. 1. Quotiescunque iusiurandum praestatur sive a iudicibus
aut tribunalis administris, sive, a partibus, testibus, peritis, semper emitti
debet praemissa divini Nominis invocatione et a sacerdotibus quidem tacto
pectore, a ceteris fidelibus, tacto Evangeliorum libro.
par. 2.
Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum regulariter
commonefaciat tum de sanctitate actus et de gravissimo delicto quod admittunt
iurisiurandi violatores, tum etiam de poenis, quibus obnoxii fiunt qui falsum
in iudicio iurati affirmant.
par. 3.
Iusiurandum secundum formulam a iudice probatam praestari debet coram eodem
iudice aut eius delegato, adstante utraque aut alterutra parte, quae interesse
iurisiurandi praestationi velit.
Can.
1623. par. 1. In iudicio criminali semper, in contentioso autem si ex
revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit,
iudices et tribunalis adiutores tenentur ad secretum officii.
par. 2.
Tenentur etiam semper ad inviolabile secretum servandum de discussione quae in
tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis
suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.
par. 3. Imo
quoties causae vel probationum natura talis sit ut ex actorum vel probationum
evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut
scandalum aliudve id genus incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos,
partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando adstringere ad secretum
servandum.
Can.
1624. Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii,
munera quaevis acceptare prohibentur.
Can.
1625. par. 1. Iudices qui cum certe et evidenter competentes sunt,
ius reddere recusant, vel qui temere se competentes declarant, vel qui ex
culpabili negligentia aut dolo actum nullum cum aliorum detrimento vel iniustum
ponunt aut aliud litigantibus damnum inferunt, tenentur de damnis et ab
Ordinario loci vel, si de Episcopo agatur, a Sede Apostolica, ad instantiam
partis aut etiam ex officio, congruis poenis pro gravitate culpae puniri
possunt, non exclusa officii privatione.
par. 2.
Iudices qui secreti legem violare vel acta secreta cum aliis quoquo modo
communicare praesumpserint, puniantur muleta pecuniaria aliisque poenis,
privatione officii non exclusa, pro diversa reatus gravitate, salvis
peculiaribus statutis, quibus graviores poenae praescribantur.
par. 3.
Eisdem sanctionibus subsunt tribunalis officiales et adiutores, si officio suo,
ut supra, defuerint, quos omnes etiam iudex punire potest.
Can.
1626. Cum iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse
sententiam ecclesiasticam si forte haec ipsi sit contraria, et idcirco conventi
iuribus non satis consultum iri, potest, ad eiusdem conventi instantiam vel
etiam ex officio, actorem adigere ad congruam cautionem praestandam pro
ecclesiasticae sententiae observantia.
|