CAPUT II.
De ordine
cognitionum.
Can.
1627. Iudices et tribunalia tenentur causas ad se delatas eo ordine
cognoscere quo fuerunt propositae, nisi aliqua earum celerem prae ceteris
expeditionem exigat, quod quidem peculiari decreto a iudice seu a tribunali
statuendum est.
Can.
1628. par. 1. Exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt
personas et modum iudicii, proponendae et cognoscendae sunt ante contestationem
litis, nisi contestata iam lite primum emerserint aut pars iureiurando affirmet
eas tunc tantum sibi innotuisse.
par. 2.
Exceptio tamen de incompetentia iudicis absoluta a partibus opponi potest in
quovis statu et gradu causae.
par. 3.
Pariter exceptio excommunicationis opponi potest in quolibet iudicii statu et
gradu, dummodo ante sententiam definitivam; imo si agatur de excommunicatis
vitandis, aut toleratis contra quos sententia condemnatoria vel declaratoria
lata fuerit, ii ex officio semper excludi debent.
Can.
1629. par. 1. Exceptiones peremptoriae, quae dicuntur litis
finitae, veluti exceptio rei iudicatae, transactionis, etc., proponi et
cognosci debent ante contestationem litis; qui serius eas opposuerit, non est
reiiciendus, sed condemnetur in expensis, nisi probet se oppositionem malitiose
non distulisse.
par. 2.
Aliae exceptiones peremptoriae proponi debent post contestatam litem, et suo
tempore tractandae sunt secundum regutas circa quaestiones incidentes.
Can.
1630. par. 1. Actiones reconventionales satius statim post litis
contestationem, utiliter quovis iudicii momento, ante sententiam tamen, proponi
possunt.
par. 2.
Cognoscantur autem simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum ea,
nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut iudex opportunius
existimaverit.
Can.
1631. Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda
aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum
fuerit, et aliae huiusmodi videndae regulariter sunt ante litis contestationem.
Can.
1632. Quoties, proposita principali controversia, quaestio
praeiudicialis suboriatur, id est eiusmodi ex cuius solutione pendeat solutio
quaestionis principalis, illa ante omnia a iudice cognoscenda est.
Can.
1633. par. 1. Si ex principali controversia quaestiones incidentes
nascantur, cognoscantur prius eae quarum solutio viam sternat ad aliarum
solutionem.
par. 2.
Quod si nullo nexu logico inter se cohaereant, quae prius ab alterutra parte
propositae sunt, illae antea definiantur.
par. Si de
spolio incidat quaestio, haec ante omnia est dirimenda.
|