CAPUT II.
De
procuratoribus ad lites et advocatis.
Can.
1655. par. 1. In iudicio criminali reus aut a se electum aut a iudice
datum semper habere debet advocatum.
par. 2.
Etiam in iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de iudicio in quo
bonum publicum vertitur, iudex parti carenti defensorem ex officio attribuat,
aut, si casus ferat, parti etiam habenti alium adiungat.
par. 3.
Praeter hos casus pars libere potest advocatum et procuratorem constituere, sed
potest quoque in iudicio per se ipsa agere et respondere, nisi iudex
procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit.
par. 4. At
Episcopus, si quando in causa est, aliquem constituat, qui eius personam,
procuratorio nomine, gerat.
Can.
1656. par. 1. Unicum quisque potest eligere procuratorem, qui nequit
alium sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit.
par. 2.
Quod si, iusta causa suadente, plures ab eodem deputentur, hi ita
constituantur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.
par. 3.
Advocati autem plures simul constitui queunt. par. 4. Utrumque munus,
procuratoris et advocati, etiam in eadem causa et pro eodem cliente eadem
persona exercere potest.
Can.
1657. par. 1. Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate
maiores, bonae famae; acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex
necessitate.
par. 2.
Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus, saltem in iure
canonico.
par. 3.
Religiosus admitti potest, nisi aliud in constitutionibus caveatur, in causis
tantum in quibus vertitur utilitas suae religionis, de licentia tamen
Superioris.
Can.
1658. par. 1. Quilibet pro lubitu a parte potest eligi et deputari
procurator, dummodo secundum praecedentem canonem idoneus sit, quin opus sit ut
Ordinarii approbatio antecesserit.
par. 2.
Advocatus autem, ut ad patrocinium admittatur, indiget approbatione Ordinarii,
quae aut generalis sit omnes causas aut specialis pro certa causa.
par. 3. In
iudicio coram Sanctae Sedis delegato; ipsius delegati est approbare et
admittere advocatum, quo pars uti se velle ostenderit.
par. 4.
Procurator et advocatus, in causis quae ad normam can. 1579, par. par. 1, 2
aguntur in religionis tribunali, eligendi sunt ex eadem religione et ante
patrocinii susceptionem approbandi ab eo, qui partes iudicis in causa agit; in
causis vero quae ad normam eiusdem canonis par. 3 apud tribunal Ordinarii loci
pertractantur, admitti potest etiam religioni extraneus.
Can.
1659. par. 1. Procurator ne prius a iudice admittatur quam speciale mandatum
ad lites scriptum, etiam in calce ipsius citationis, mandantis subscriptione
munitum, et locum, diem, mensem et annum referens, apud tribunal deposuerit.
par. 2.
Quod si mandans scribere nesciat, hoc ipsum ex scriptura constet necesse est,
et parochus vel notarius Curiae vel duo testes, loco mandantis, mandatum
subsignent.
Can.
1660. Mandatum procurationis asservari debet in actis causae.
Can.
1661. Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, habeat necesse est
a parte vel a iudice commissionem ad instar mandati procuratorii, de qua in
actis constare debet.
Can.
1662. Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest
renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, nec transigere, pacisci,
compromittere in arbitros, deferre aut referre iusiurandum, et generatim ea
agere pro quibus ius requirit mandatum speciale.
Can.
1663. Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto,
repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, iusta tamen de causa.
Can.
1664. par. 1. Advocati et procuratores possunt ab eo a quo constituti
sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum ut
remotio effectum sortiatur, necesse est ut ipsis intimetur, et, si lis iam
contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de remotione.
par. 2.
Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans non renuat,
procuratori manet.
Can.
1665. par. 1. Vetatur uterque emere litem, aut sibi de immodico
emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci.
par. 2.
Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice vel ab Ordinario poterunt poena
pecuniaria mulctari; advocatus praeterea tum ab officio suspendi, tum etiam, si
recidivus sit, destitui et titulo privari.
Can
1666. Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet
aliam rationem suum officium prodiderint, ab officio repellantur, et, praeter
damnorum refectionem, mulcta pecuniaria aliisve congruis poenis plectantur.
|