CAPUT I.
De rei
sequestratione et inhibitione exercitii iuris.
Can.
1672. par. 1. Qui ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se
habere sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet
obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.
par. 2. In
similibus rerum adiunctis obtinere potest ut iuris exercitium alicui
inhibeatur.
par. 3.
Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris a iudice decerni potest ex
officio, instante praesertim promotore iustitiae aut defensore vinculi, quoties
bonum publicum id postulare videatur.
Can.
1673. par. 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei
admittitur, dummodo de creditoris iure liquido constet et servata norma de qua
in can. 1923, par. 1.
par. 2.
Sequestratio extenditur etiam ad res debitoris quae depositi causa aut quolibet
alio titulo apud alias personas reperiantur.
Can.
1674. Sequestratio rei et suspensio exercitii iuris decerni
nullatenus possunt, si damnum quod timetur, possit aliter reparari et idonea
cautio de eo reparando offeratur.
Can.
1675. par. 1. Ad custodiam rei sequestrationi subiectae idonea
persona, proponentibus partibus, a iudice designetur, quae sequester dicitur;
si partes inter se dissentiant, iudex ex officio sequestrem deligat.
par. 2.
Sequester in re custodienda, curanda et servanda non minorem diligentiam
adhibere debet quam suis adhibet rebus, eamque postea, cui iudex decreverit,
reddere tenetur cum omni causa.
par. 3.
Iudex congruam decernat mercedem sequestri, si eam petat.
|