TITULUS
VI.
De causae
introductione.
CAPUT I.
De libello
litis introductorio.
Can.
1706. Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici
exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis ad
deducta iura persequenda expostuletur.
Can.
1707. par. 1. Qui scribere nescit, aut legitime impeditur quominus
libellum exhibeat, oretenus petitionem suam coram tribunali proponere potest.
par. 2.
Item in causis facilioris investigationis et minoris momenti ac propterea cito
expediendis, iudicis arbitrio relinquitur petitionis admissio oretenus sibi
factae.
par. 3. In
utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori
legendus est et ab eo probandus.
Can.
1708. Libellus quo lis introducitur debet:
1.o
Exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur, et a quo petatur;
2.o
Indicare, generatim saltem, quo iure innitatur actor ad comprobanda ea quae
allegantur et asseruntur;
3.o
Subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, nec non
loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint
actorum recipiendorum gratia.
Can.
1709. par. 1. Iudex vel tribunal, postquam viderit et rem esse suae
competentiae et actori legitimam personam esse standi in iudicio, debet
quantocius libellum aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu
reiectionis causis.
par. 2. Si
iudicis decreto libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor
novum libellum rite confectum potest eidem iudici denuo exhibere; quod si iudex
emendatum libellum reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.
par. 3.
Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem
dierum recursum interponere ad superius tribunal: a quo, audita parte, et
promotore iustitiae aut vinculi defensore, quaestio reiectionis expeditissime
definienda est.
Can.
1710. Si iudex continuo mense ab exhibito libello decretum non
ediderit quo libellum admittit vel reiicit ad normam can. 1709, pars cuius
interest instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex
sileat, lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit recursum ad Ordinarium
loci, si ipse iudex non sit, vel ad superius tribunal interponere ut vel iudex
ad definiendam causam adigatur vel alius in eius locum subrogetur.
|