CAPUT II.
De testibus et
attestationibus.
Can.
1754. Probatio per testes
in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis tamen moderatione, secundum modum
praefinitum in canonibus qui sequuntur.
Can.
1755. par. 1. Testes iudici
legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent.
par. 2. Salvo praescripto
can. 1757, par. 3, n. 2, ab hac obligatione eximuntur:
1.o Parochi aliique
sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri
ministerii extra sacramentalem confessionem; civitatum magistratus, medici,
obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione
praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia;
2.o Qui ex testificatione
sua sibi vel consanguineis vel affinibus in quolibet gradu lineae rectae et in
primo gradu lineae collateralis, infamiam, periculosas vexationes, aliave mala
valde gravia obventura timent.
par. 3. Testes iudici
legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut verum occultantes
puniantur ad normam can. 1743, par. 3; eademque poena mulctentur omnes, qui
testem vel peritum donis, pollicitationibus aut alio quovis modo inducere
praesumpserint ad falsum testimonium dicendum aut ad veritatem occultandam.
|