ART. I. Qui testes
esse possint.
Can.
1756. Omnes possunt esse testes, nisi expresse a iure repellantur vel
in totum vel ex parte.
Can.
1757. par. 1. Ut non idonei
repelluntur a testimonio ferendo impuberes et mente debiles.
par. 2. Ut suspecti:
1.o Excommunicati,
periuri, infames, post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;
2.o Qui ita abiectis sunt
moribus ut fide digni non habeantur;
3.o Publici gravesque
partis inimici.
par. 3. Ut
incapaces:
1.o Qui partes
sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutor in causa pupilli,
Superior aut administrator in causa suae communitatis aut piae causae, cuius
nomine in iudicio consistit, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui
partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;
2.o Sacerdotes, quod
attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a
vinculo sigilli soluti sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione
confessionis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt;
3.o Coniux in causa sui
coniugis, consanguineus et affinis in causa consanguinei vel affinis, in
quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu collateralis, nisi agatur de
causis quae ad statum civilem aut religiosum personae spectant, cuius notitia
aliunde haberi nequeat, et bonum publicum exigat ut habeatur.
Can.
1758. Non idonei et suspecti audiri poterunt ex decreto iudicis, quo
id expedire declaretur; sed eorum testimonium valebit tantummodo ut indicium et
probationis adminiculum, et generatim iniurati audiantur.
|